Terentius, Andria, 3, Scaena IV. Davos Simo Chremes
| 1 | DA. Ad te ibam. SI. quidnamst? |
| 2 | DA. quor uxor non accersitur? iam advesperascit. SI. audin? |
| 3 | ego dudum non nil veritu' sum, Dave, abs te ne faceres idem |
| 4 | quod volgu' servorum solet, dolis ut me deluderes |
| 5 | propterea quod amat filius. DA. egon istuc facerem? SI. credidi, |
| 6 | idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam. DA. quid? SI. scies; |
| 7 | nam propemodum habeo iam fidem. DA. tandem cognosti qui siem? |
| 8 | SI. non fuerant nuptiae futurae. DA. quid? non? SI. sed ea gratia |
| 9 | simulavi vos ut pertemptarem. DA. quid ais? SI. sic res est. DA. vide: |
| 10 | numquam istuc quivi ego intellegere. vah consilium callidum! |
| 11 | SI. hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obviam. DA. hem |
| 12 | numnam perimu'? SI. narro huic quae tu dudum narrasti mihi. |
| 13 | DA. quidnam audio? SI. gnatam ut det oro vixque id exoro. DA. occidi.SI. hem |
| 14 | quid dixti? DA. optume inquam factum. SI. nunc per hunc nullast mora. |
| 15 | CH. domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio. - |
| 16 | SI. nunc te oro, Dave, quoniam solu' mi effecisti has nuptias . . |
| 17 | DA. ego vero solu'. SI. corrigere mihi gnatum porro enitere. |
| 18 | DA. faciam hercle sedulo. SI. potes nunc, dum animus inritatus est. |
| 19 | DA. quiescas. SI. age igitur, ubi nunc est ipsu'? DA. mirum ni domist. |
| 20 | SI. ibo ad eum atque eadem haec quae tibi dixi dicam idem illi. - DA. nullu' sum. |
| 21 | quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar via? |
| 22 | nil est preci loci relictum: iam perturbavi omnia: |
| 23 | erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium; |
| 24 | feci hodie ut fierent, insperante hoc atque invito Pamphilo. |
| 25 | em astutias! quod si quiessem, nil evenisset mali. |
| 26 | sed eccum ipsum video: occidi. |
| 27 | utinam mihi esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem! |