monumenta.ch > Terentius > 4 > 3
Terentius, Andria, 3, Scaena II. Lesbia Simo Davos <<<     >>> Scaena IV. Davos Simo Chremes

Terentius, Andria, 3, Scaena III. Simo Chremes

1 SI. Iubeo Chremetem . . CH. o te ipsum quaerebam. SI. et ego te. CH. optato advenis.
2 aliquot me adierunt, ex te auditum qui aibant hodie filiam
3 meam nubere tuo gnato; id viso tune an illi insaniant.
4 SI. ausculta pauca: et quid ego te velim et tu quod quaeris scies.
5 CH. ausculto: loquere quid velis.
6 SI. per te deos oro et nostram amicitiam, Chreme,
7 quae incepta a parvis cum aetate adcrevit simul,
8 perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,
9 quoius tibi potestas summa servandi datur,
10 ut me adiuves in hac re atque ita uti nuptiae
11 fuerant futurae, fiant. CH. ah ne me obsecra:
12 quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
13 alium esse censes nunc me atque olim quom dabam?
14 si in remst utrique ut fiant, accersi iube;
15 sed si ex ea re plus malist quam commodi
16 utrique, id oro te in commune ut consulas,
17 quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater.
18 SI. immo ita volo itaque postulo ut fiat, Chreme,
19 neque postulem abs te ni ipsa res moneat. CH. quid est?
20 SI. irae sunt inter Glycerium et gnatum. CH. audio.
21 SI. ita magnae ut sperem posse avelli. CH. fabulae!
22 SI. profecto sic est. CH. sic hercle ut dicam tibi:
23 amantium irae amoris integratiost.
24 SI. em id te oro ut ante eamu', dum tempus datur
25 dumque eius lubido occlusast contumeliis,
26 priu' quam harum scelera et lacrumae confictae dolis
27 redducunt animum aegrotum ad misericordiam,
28 uxorem demu'. spero consuetudine et
29 coniugio liberali devinctum, Chreme,
30 dehinc facile ex illis sese emersurum malis.
31 CH. tibi ita hoc videtur; at ego non posse arbitror
32 neque illum hanc perpetuo habere neque me perpeti.
33 SI. qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris?
34 CH. at istuc periclum in filia fieri gravest.
35 SI. nempe incommoditas denique huc omnis redit
36 si eveniat, quod di prohibeant, discessio.
37 at si corrigitur, quot commoditates vide:
38 principio amico filium restitueris,
39 tibi generum firmum et filiae invenies virum.
40 CH. quid istic? si ita istuc animum induxti esse utile,
41 nolo tibi ullum commodum in me claudier.
42 SI. merito te semper maxumi feci, Chreme.
43 CH. sed quid ais? SI. quid? CH. qui scis eos nunc discordare inter se?
44 SI. ipsu' mihi Davo', qui intumust eorum consiliis, dixit;
45 et is mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem.
46 num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec velle?
47 tute adeo iam eius audies verba. [heus] evocate huc Davom.
48 atque eccum video ipsum foras exire.
Terentius HOME

bav1620.22 bmv448.24 bnf7899.42 bnf7900.15 bnf7900.13 bnf7901.15 bnf7902.11 bnf7906.11 bnf9345.346 bnf10304.10 bnf16235.34

Terentius, Andria, 3, Scaena II. Lesbia Simo Davos <<<     >>> Scaena IV. Davos Simo Chremes
monumenta.ch > Terentius > 4 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik