Terentius, Andria, 3, Scaena II. Lesbia Simo Davos
| 1 | LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent |
| 2 | signa esse ad salutem, omnia huic esse video. |
| 3 | nunc primum fac istaec [ut] lavet; poste deinde, |
| 4 | quod iussi dari bibere et quantum imperavi, |
| 5 | date; mox ego huc revortor. |
| 6 | per ecastor scitu' puer est natu' Pamphilo. |
| 7 | deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono, |
| 8 | quomque huic est veritus optumae adulescenti facere iniuriam. - |
| 9 | SI. vel hoc quis [non] credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA. quidnam id est? |
| 10 | SI. non imperabat coram quid opu' facto esset puerperae, |
| 11 | sed postquam egressast, illis quae sunt intu' clamat de via |
| 12 | o Dave, itan contemnor abs te? aut itane tandem idoneus |
| 13 | tibi videor esse quem tam aperte fallere incipias dolis? |
| 14 | saltem accurate, ut metui videar certe, si resciverim. |
| 15 | DA. certe hercle nunc hic se ipsu' fallit, haud ego. SI. edixin tibi, |
| 16 | interminatu' sum ne faceres? num veritus? quid re tulit? |
| 17 | credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo? |
| 18 | DA. teneo quid erret et quid agam habeo. SI. quid taces? |
| 19 | DA. quid credas? quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore. |
| 20 | SI. mihin quisquam? DA. eho an tute intellexti [hoc] adsimularier? SI. inrideor. |
| 21 | DA. renuntiatumst; nam qui istaec tibi incidit suspicio? |
| 22 | SI. qui? quia te noram. DA. quasi tu dicas factum id consilio meo. |
| 23 | SI. certe enim scio. DA. non sati' me pernosti etiam quali' sim, Simo. |
| 24 | SI. egon te? DA. sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari |
| 25 | tibi verba censes. SI. falso! DA. itaque hercle nil iam muttire audeo. |
| 26 | SI. hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. DA. intellexti; |
| 27 | sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium. |
| 28 | id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens, |
| 29 | ne tu hoc [mihi] posteriu' dicas Davi factum consilio aut dolis. |
| 30 | prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam volo. |
| 31 | SI. unde id scis? DA. audivi et credo: multa concurrunt simul |
| 32 | qui coniecturam hanc nunc facio. iam prius haec se e Pamphilo |
| 33 | gravidam dixit esse: inventumst falsum. nunc, postquam videt |
| 34 | nuptias domi adparari, missast ancilla ilico |
| 35 | obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul. |
| 36 | hoc nisi fit, puerum ut tu videas, nil moventur nuptiae. |
| 37 | SI. quid ais? quom intellexeras |
| 38 | id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo? |
| 39 | DA. quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? nam omnes nos quidem |
| 40 | scimu' quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit. |
| 41 | postremo id mihi da negoti; tu tamen idem has nuptias |
| 42 | perge facere ita ut facis, et id spero adiuturos deos. |
| 43 | SI. immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para. - |
| 44 | non inpulit me haec nunc omnino ut crederem; |
| 45 | atque haud scio an quae dixit sint vera omnia, |
| 46 | sed parvi pendo: illud mihi multo maxumumst |
| 47 | quod mihi pollicitust ipsu' gnatu'. nunc Chremem |
| 48 | conveniam, orabo gnato uxorem: si impetro, |
| 49 | quid alias malim quam hodie has fieri nuptias? |
| 50 | nam gnatu' quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id |
| 51 | si nolit, quin eum merito possim cogere. |
| 52 | atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obviam. |