Terentius, Andria, 2, Scaena VI. Davos Simo
| 1 | DA. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam |
| 2 | portare et ea me hic restitisse gratia. |
| 3 | SI. quid Davo' narrat? DA. aeque quicquam nunc quidem. |
| 4 | SI. nilne? hem. DA. nil prorsus. SI. atqui exspectabam quidem. |
| 5 | DA. praeter spem evenit, sentio: hoc male habet virum. |
| 6 | SI. potin es mihi verum dicere? DA. nil facilius. |
| 7 | SI. num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae |
| 8 | propter huiusce hospitai consuetudinem? |
| 9 | DA. nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui |
| 10 | haec sollicitudo: nosti? deinde desinet. |
| 11 | etenim ipsu' secum eam rem reputavit via. |
| 12 | SI. laudo. DA. dum licitumst ei dumque aetas tulit, |
| 13 | amavit; tum id clam: cavit ne umquam infamiae |
| 14 | ea res sibi esset, ut virum fortem decet. |
| 15 | nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit. |
| 16 | SI. subtristi' visus est esse aliquantum mihi. |
| 17 | DA. nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi. |
| 18 | SI. quidnamst? DA. puerilest. SI. quid id est? DA. nil. SI. quin dic, quid est? |
| 19 | DA. ait nimium parce facere sumptum. SI. mene? DA. te. |
| 20 | 'vix' inquit 'drachumis est opsonatum decem: |
| 21 | non filio videtur uxorem dare. |
| 22 | quem' inquit 'vocabo ad cenam meorum aequalium |
| 23 | potissumum nunc?' et, quod dicendum hic siet, |
| 24 | tu quoque perparce nimium: non laudo. SI. tace. |
| 25 | DA. commovi. SI. ego istaec recte ut fiant videro. |
| 26 | quidnam hoc est rei? quid hic volt veterator sibi? |
| 27 | nam si hic malist quicquam, em illic est huic rei caput. |