Terentius, Andria, 2, Scaena III. Pamphilus Davos
| 1 | PA. Quid igitur sibi volt pater? quor simulat? DA. ego dicam tibi. |
| 2 | si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes, |
| 3 | ipsu' sibi esse iniuriu' videatur, neque id iniuria, |
| 4 | priu' quam tuom ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit: |
| 5 | sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet: |
| 6 | tum illae turbae fient. PA. quidvis patiar. DA. pater est, Pamphile: |
| 7 | difficilest. tum haec solast mulier. dictum [ac] factum invenerit |
| 8 | aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. PA. eiciat? DA. cito. |
| 9 | PA. cedo igitur quid faciam, Dave? DA. dic te ducturum. PA. hem. DA. quid est? |
| 10 | PA. egon dicam? DA. quor non? PA. numquam faciam. DA. ne nega. |
| 11 | PA. suadere noli. DA. ex re quid fiat vide. |
| 12 | PA. ut ab illa excludar, hoc concludar. DA. non itast. |
| 13 | nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem |
| 14 | 'ducas volo hodie uxorem'; tu 'ducam' inquies: |
| 15 | cedo quid iurgabit tecum? hic reddes omnia. |
| 16 | quae nunc sunt certa [ei] consilia, incerta ut sient |
| 17 | sine omni periclo. nam hoc haud dubiumst quin Chremes |
| 18 | tibi non det gnatam; nec tu causa minueris |
| 19 | haec quae facis, ne is mutet suam sententiam. |
| 20 | patri dic velle, ut, quom velit, tibi iure irasci non queat. |
| 21 | nam quod tu speres 'propulsabo facile uxorem his moribus; |
| 22 | dabit nemo': inveniet inopem potiu' quam te corrumpi sinat. |
| 23 | sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris; |
| 24 | aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni. |
| 25 | PA. itan credis? DA. haud dubium id quidemst. PA. vide quo me inducas. DA. quin taces? |
| 26 | PA. dicam. puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost; |
| 27 | nam pollicitus sum suscepturum. DA. o facinus audax! PA. hanc fidem |
| 28 | sibi me obsecravit, qui se sciret non deserturum, ut darem. |
| 29 | DA. curabitur. sed pater adest. cave te esse tristem sentiat. |