monumenta.ch > Terentius > 5
Terentius, Andria, 1, Scaena IV. Mysis <<<    

Terentius, Andria, 1, Scaena V. Pamphilus Mysis

1 PA. Hoccinest humanum factu aut inceptu? hoccinest officium patris?
2 MY. quid illud est? PA. pro deum fidem quid est, si haec non contumeliast?
3 uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit
4 praescisse me ante? nonne priu' communicatum oportuit?
5 MY. miseram me, quod verbum audio!
6 PA. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi
7 gnatam suam uxorem, id mutavit quia me inmutatum videt?
8 itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?
9 quod si fit pereo funditus.
10 adeon hominem esse invenustum aut infelicem quemquam ut ego sum!
11 pro deum atque hominum fidem!
12 nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero?
13 quot modis contemptu' spretu'! facta transacta omnia. hem
14 repudiatu' repetor. quam ob rem? nisi si id est quod suspicor:
15 aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,
16 itur ad me. MY. oratio haec me miseram exanimavit metu.
17 PA. nam quid ego dicam de patre? ah
18 tantamne rem tam neglegenter agere! praeteriens modo
19 mi apud forum 'uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie' inquit: 'para,
20 abi domum.' id mihi visust dicere 'abi cito ac suspende te.'
21 obstipui. censen me verbum potuisse ullum proloqui? aut
22 ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? obmutui.
23 quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget:
24 aliquid facerem ut hoc ne facerem. sed nunc quid primum exsequar?
25 tot me inpediunt curae, quae meum animum divorsae trahunt:
26 amor, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio,
27 tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc
28 quae meo quomque animo lubitumst facere. eine ego ut advorser? ei mihi!
29 incertumst quid agam. MY. misera timeo 'incertum' hoc quorsus accidat.
30 sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me advorsum hunc loqui:
31 dum in dubiost animu', paullo momento huc vel illuc impellitur.
32 PA. quis hic loquitur? Mysis, salve. MY. o salve, Pamphile. PA. quid agit? MY. rogas?
33 laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem
34 quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. tum autem hoc timet,
35 ne deseras se. PA. hem egone istuc conari queam?
36 egon propter me illam decipi miseram sinam,
37 quae mihi suom animum atque omnem vitam credidit,
38 quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?
39 bene et pudice eius doctum atque eductum sinam
40 coactum egestate ingenium inmutarier?
41 non faciam. MY. haud verear si in te solo sit situm;
42 sed vim ut queas ferre. PA. adeon me ignavom putas,
43 adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,
44 ut neque me consuetudo neque amor neque pudor
45 commoveat neque commoneat ut servem fidem?
46 MY. unum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.
47 PA. memor essem? o Mysis Mysis, etiam nunc mihi
48 scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis
49 de Glycerio. iam ferme moriens me vocat:
50 accessi; vos semotae: nos soli: incipit
51 'mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem vides,
52 nec clam te est quam illi nunc utraeque inutiles
53 et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.
54 quod ego per hanc te dexteram [oro] et genium tuom,
55 per tuam fidem perque huiu' solitudinem
56 te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.
57 si te in germani fratri' dilexi loco
58 sive haec te solum semper fecit maxumi
59 seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
60 te isti virum do, amicum tutorem patrem;
61 bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fidei.'
62 hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.
63 accepi: acceptam servabo. MY. ita spero quidem.
64 PA. sed quor tu abis ab illa? MY. obstetricem accerso. PA. propera. atque audin?
65 verbum unum cave de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam . . MY. teneo.
Terentius HOME

bav1620.15 bmv448.14 bnf7899.21 bnf7900.10 bnf7900.11 bnf7901.9 bnf7902.7 bnf7906.7 bnf9345.337 bnf16235.25 vat1640.6

Terentius, Andria, 1, Scaena IV. Mysis <<<    
monumenta.ch > Terentius > 5

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik