monumenta.ch > Terentius > 4
Terentius, Andria, 1, Scaena III. Davos <<<     >>> Scaena V. Pamphilus Mysis

Terentius, Andria, 1, Scaena IV. Mysis

1 Audivi, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes.
2 sane pol illa temulentast mulier et temeraria
3 nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem.
4 tamen eam adducam? inportunitatem spectate aniculae
5 quia compotrix eius est. di, date facultatem obsecro
6 huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum.
7 sed quidnam Pamphilum exanimatum video? vereor quid siet.
8 opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat.
Terentius HOME

bav1620.15 bmv448.13 bnf7899.20 bnf7900.10 bnf7900.11 bnf7901.9 bnf7902.6 bnf7906.7 bnf9345.337 bnf16235.24 vat1640.6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik