Terentius, Andria, 1, Scaena III. Davos
| 1 | Enimvero, Dave, nil locist segnitiae neque socordiae, |
| 2 | quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis: |
| 3 | quae si non astu providentur, me aut erum pessum dabunt. |
| 4 | nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni. |
| 5 | si illum relinquo, eius vitae timeo; sin opitulor, huius minas, |
| 6 | quoi verba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit; |
| 7 | me infensu' servat nequam faciam in nuptiis fallaciam. |
| 8 | si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit |
| 9 | quo iure quaque iniuria praecipitem [me] in pistrinum dabit. |
| 10 | ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria, |
| 11 | sive ista uxor sive amicast, gravida e Pamphilost. |
| 12 | audireque eorumst operae pretium audaciam |
| 13 | (nam inceptiost amentium, haud amantium): |
| 14 | quidquid peperisset decreverunt tollere. |
| 15 | et fingunt quandam inter se nunc fallaciam |
| 16 | civem Atticam esse hanc: 'fuit olim quidam senex |
| 17 | mercator; navim is fregit apud Andrum insulam; |
| 18 | is obiit mortem.' ibi tum hanc eiectam Chrysidis |
| 19 | patrem recepisse orbam parvam. fabulae! |
| 20 | miquidem hercle non fit veri simile; atque ipsis commentum placet. |
| 21 | sed Mysis ab ea egreditur. at ego hinc me ad forum ut |
| 22 | conveniam Pamphilum, ne de hac re pater inprudentem opprimat. |