Terentius, Andria, 1, Scaena I. Simo Sosia
| 1 | SI. Vos istaec intro auferte: abite. - Sosia, |
| 2 | ades dum: paucis te volo. SO. dictum puta: |
| 3 | nempe ut curentur recte haec? SI. immo aliud. SO. quid est |
| 4 | quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius? |
| 5 | SI. nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro, |
| 6 | sed eis quas semper in te intellexi sitas, |
| 7 | fide et taciturnitate. SO. exspecto quid velis. |
| 8 | SI. ego postquam te emi, a parvolo ut semper tibi |
| 9 | apud me iusta et clemens fuerit servitus |
| 10 | scis. feci ex servo ut esses libertus mihi, |
| 11 | propterea quod servibas liberaliter: |
| 12 | quod habui summum pretium persolvi tibi. |
| 13 | SO. in memoria habeo. SI. haud muto factum. SO. gaudeo |
| 14 | si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo, |
| 15 | et id gratum fuisse advorsum te habeo gratiam. |
| 16 | sed hoc mihi molestumst; nam istaec commemoratio |
| 17 | quasi exprobratiost inmemoris benefici. |
| 18 | quin tu uno verbo dic quid est quod me velis. |
| 19 | SI. ita faciam. hoc primum in hac re praedico tibi: |
| 20 | quas credis esse has non sunt verae nuptiae. |
| 21 | SO. quor simulas igitur? SI. rem omnem a principio audies: |
| 22 | pacto et gnati vitam et consilium meum |
| 23 | cognosces et quid facere in hac re te velim. |
| 24 | nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, |
| 25 | liberius vivendi fuit potestas (nam antea |
| 26 | qui scire posses aut ingenium noscere, |
| 27 | dum aetas metus magister prohibebant? SO. itast.) |
| 28 | SI. quod plerique omnes faciunt adulescentuli, |
| 29 | ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos |
| 30 | alere aut canes ad venandum aut ad philosophos, |
| 31 | horum ille nil egregie praeter cetera |
| 32 | studebat et tamen omnia haec mediocriter. |
| 33 | gaudebam. SO. non iniuria; nam id arbitror |
| 34 | adprime in vita esse utile, ut nequid nimis. |
| 35 | SI. sic vita erat: facile omnis perferre ac pati; |
| 36 | cum quibus erat quomque una is sese dedere, |
| 37 | eorum obsequi studiis, adversus nemini, |
| 38 | numquam praeponens se illis; ita ut facillume |
| 39 | sine invidia laudem invenias et amicos pares. |
| 40 | SO. sapienter vitam instituit; namque hoc tempore |
| 41 | obsequium amicos, veritas odium parit. |
| 42 | SI. interea mulier quaedam abhinc triennium |
| 43 | ex Andro commigravit huc viciniae, |
| 44 | inopia et cognatorum neglegentia |
| 45 | coacta, egregia forma atque aetate integra. |
| 46 | SO. ei, vereor nequid Andria adportet mali! |
| 47 | SI. primo haec pudice vitam parce ac duriter |
| 48 | agebat, lana ac tela victum quaeritans; |
| 49 | sed postquam amans accessit pretium pollicens |
| 50 | unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium |
| 51 | hominum ab labore proclive ad lubidinem, |
| 52 | accepit condicionem, dehinc quaestum occipit. |
| 53 | qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium |
| 54 | perduxere illuc, secum ut una esset, meum. |
| 55 | egomet continuo mecum 'certe captus est: |
| 56 | habet'. observabam mane illorum servolos |
| 57 | venientis aut abeuntis: rogitabam 'heus puer, |
| 58 | dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?' nam Andriae |
| 59 | illi id erat nomen. SO. teneo. SI. Phaedrum aut Cliniam |
| 60 | dicebant aut Niceratum; nam hi tres tum simul |
| 61 | amabant. 'eho quid Pamphilus?' 'quid? symbolam |
| 62 | dedit, cenavit.' gaudebam. item alio die |
| 63 | quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum |
| 64 | quicquam attinere. enimvero spectatum satis |
| 65 | putabam et magnum exemplum continentiae; |
| 66 | nam qui cum ingeniis conflictatur eius modi |
| 67 | neque commovetur animus in ea re tamen, |
| 68 | scias posse habere iam ipsum vitae modum. |
| 69 | quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia |
| 70 | bona dicere et laudare fortunas meas, |
| 71 | qui gnatum haberem tali ingenio praeditum. |
| 72 | quid verbis opus est? hac fama inpulsus Chremes |
| 73 | ultro ad me venit, unicam gnatam suam |
| 74 | cum dote summa filio uxorem ut daret. |
| 75 | placuit: despondi. hic nuptiis dictust dies. |
| 76 | SO. quid obstat quor non verae fiant? SI. audies. |
| 77 | ferme in diebus paucis quibus haec acta sunt |
| 78 | Chrysis vicina haec moritur. SO. o factum bene! |
| 79 | beasti; metui a Chryside. SI. ibi tum filius |
| 80 | cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens; |
| 81 | curabat una funus; tristis interim, |
| 82 | nonnumquam conlacrumabat. placuit tum id mihi. |
| 83 | sic cogitabam 'hic parvae consuetudinis |
| 84 | causa huiu' mortem tam fert familiariter: |
| 85 | quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri?' |
| 86 | haec ego putabam esse omnia humani ingeni |
| 87 | mansuetique animi officia. quid multis moror? |
| 88 | egomet quoque eiu' causa in funus prodeo, |
| 89 | nil suspicans etiam mali. SO. hem quid id est? SI. scies. |
| 90 | ecfertur; imus. interea inter mulieres |
| 91 | quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam |
| 92 | forma . . SO. bona fortasse. SI. et voltu, Sosia, |
| 93 | adeo modesto, adeo venusto ut nil supra. |
| 94 | quia tum mihi lamentari praeter ceteras |
| 95 | visast et quia erat forma praeter ceteras |
| 96 | honesta ac liberali, accedo ad pedisequas, |
| 97 | quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis. |
| 98 | percussit ilico animum. attat hoc illud est, |
| 99 | hinc illae lacrumae, haec illast misericordia. |
| 100 | SO. quam timeo quorsum evadas! SI. funus interim |
| 101 | procedit: sequimur; ad sepulcrum venimus; |
| 102 | in ignem inpositast; fletur. interea haec soror |
| 103 | quam dixi ad flammam accessit inprudentius, |
| 104 | sati' cum periclo. ibi tum exanimatus Pamphilus |
| 105 | bene dissimulatum amorem et celatum indicat: |
| 106 | adcurrit; mediam mulierem complectitur: |
| 107 | 'mea Glycerium,' inquit 'quid agis? quor te is perditum?' |
| 108 | tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres, |
| 109 | reiecit se in eum flens quam familiariter! |
| 110 | SO. quid ais? SI. redeo inde iratus atque aegre ferens; |
| 111 | nec satis ad obiurgandum causae. diceret |
| 112 | 'quid feci? quid commerui aut peccavi, pater? |
| 113 | quae sese in ignem inicere voluit, prohibui |
| 114 | servavi.' honesta oratiost. SO. recte putas; |
| 115 | nam si illum obiurges vitae qui auxilium tulit, |
| 116 | quid facias illi qui dederit damnum aut malum? |
| 117 | SI. venit Chremes postridie ad me clamitans: |
| 118 | indignum facinu'; comperisse Pamphilum |
| 119 | pro uxore habere hanc peregrinam. ego illud sedulo |
| 120 | negare factum. ille instat factum. denique |
| 121 | ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam |
| 122 | neget daturum. SO. non tu ibi gnatum . . ? SI. ne haec quidem |
| 123 | sati' vehemens causa ad obiurgandum. SO. qui? cedo. |
| 124 | SI. 'tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater: |
| 125 | prope adest quom alieno more vivendumst mihi: |
| 126 | sine nunc meo me vivere interea modo.' |
| 127 | SO. qui igitur relictus est obiurgandi locus? |
| 128 | SI. si propter amorem uxorem nolet ducere: |
| 129 | ea primum ab illo animum advortenda iniuriast; |
| 130 | et nunc id operam do, ut per falsas nuptias |
| 131 | vera obiurgandi causa sit, si deneget; |
| 132 | simul sceleratu' Davo' siquid consili |
| 133 | habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli; |
| 134 | quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia |
| 135 | facturum, magis id adeo mihi ut incommodet |
| 136 | quam ut obsequatur gnato. SO. quapropter? SI. rogas? |
| 137 | mala mens, malus animu'. quem quidem ego si sensero . . |
| 138 | sed quid opust verbis? sin eveniat quod volo, |
| 139 | in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes |
| 140 | cui mi expurgandus est: et spero confore. |
| 141 | nunc tuomst officium has bene ut adsimules nuptias, |
| 142 | perterrefacias Davom, observes filium |
| 143 | quid agat, quid cum illo consili captet. SO. sat est: |
| 144 | curabo. SI. eamu' nunciam intro: i prae, sequar. |