Terentius, Andria, 0, III. Prologus
| 1 | Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit, |
| 2 | id sibi negoti credidit solum dari, |
| 3 | populo ut placerent quas fecisset fabulas. |
| 4 | verum aliter evenire multo intellegit; |
| 5 | nam in prologis scribundis operam abutitur, |
| 6 | non qui argumentum narret sed qui malevoli |
| 7 | veteris poetae maledictis respondeat. |
| 8 | nunc quam rem vitio dent quaeso animum adtendite. |
| 9 | Menander fecit Andriam et Perinthiam. |
| 10 | qui utramvis recte norit ambas noverit: |
| 11 | non ita dissimili sunt argumento, set tamen |
| 12 | dissimili oratione sunt factae ac stilo. |
| 13 | quae convenere in Andriam ex Perinthia |
| 14 | fatetur transtulisse atque usum pro suis. |
| 15 | id isti vituperant factum atque in eo disputant |
| 16 | contaminari non decere fabulas. |
| 17 | faciuntne intellegendo ut nil intellegant? |
| 18 | qui quom hunc accusant, Naevium Plautum Ennium |
| 19 | accusant quos hic noster auctores habet, |
| 20 | quorum aemulari exoptat neglegentiam |
| 21 | potius quam istorum obscuram diligentiam. |
| 22 | dehinc ut quiescant porro moneo et desinant |
| 23 | male dicere, malefacta ne noscant sua. |
| 24 | favete, adeste aequo animo et rem cognoscite, |
| 25 | ut pernoscatis ecquid sit relicuom, |
| 26 | posthac quas faciet de integro comoedias, |
| 27 | spectandae an exigendae sint vobis prius. |