Terentius, Adelphi, 5, Scaena VIII. Micio Demea Aeschinus
| 1 | MI. Iubet frater? ubi is est? tun iubes hoc, Demea? |
| 2 | DE. Ego vero iubeo et hac re et aliis omnibus |
| 3 | quam maxume unam facere nos hanc familiam, |
| 4 | colere adiuvare adiungere. AE. Ita quaeso, pater. |
| 5 | MI. Haud aliter censeo. DE. Immo hercle ita nobis decet: |
| 6 | primum huius uxori est mater. MI. Est. quid postea? |
| 7 | DE. Proba et modesta. MI. Ita; aiunt. DE. Natu grandior. |
| 8 | MI. Scio. DE. Parere iam diu haec per annos non potest: |
| 9 | nec qui eam respiciat quisquam est: solast. MI. Quam hic rem agit? |
| 10 | D:E. Hanc te aequomst ducere, et te operam ut fiat dare. |
| 11 | MI. Me ducere autem? DE. Te. MI. Me? DE. Te inquam. MI. Ineptis. DE. Si tu sis homo, |
| 12 | hic faciat. AE. Mi pater! MI. Quid tu autem huic, asine, auscultas? DE. Nihil agis: |
| 13 | fieri aliter non potest. MI. Deliras. AE. Sine te exorem, mi pater. |
| 14 | MI. Insanis: aufer te. DE. Age, da veniam filio. MI. Satin sanus es? |
| 15 | ego novos maritus anno demum quinto et sexagensumo |
| 16 | fiam atque anum decrepitam ducam? idne estis auctores mihi? |
| 17 | AE. Fac: promisi ego illis. MI. Promisti autem? de te largitor, puer. |
| 18 | DE. Age, quid siquid te maius oret? MI. Quasi non hoc sit maxumum. |
| 19 | DE. Da veniam. AE. Ne gravare. DE. Fac, promitte. MI. Non omittitis? |
| 20 | AE. Non, nisi te exorem. MI. Vis est haec quidem. Age prolixe, Micio. |
| 21 | MI. Etsi hoc mihi pravom ineptum absurdum atque alienum a vita mea |
| 22 | videtur, si vos tanto opere istuc voltis, fiat. AE. Bene facis. |
| 23 | DE. Merito te amo. verum quid ego dicam, hoc quom confit quod volo? |
| 24 | MI. Quid? numquid restat? DE. Hegio cognatus his est proxumus, |
| 25 | adfinis nobis, pauper: bene nos aliquid facere illi decet. |
| 26 | MI. Quid facere? DE. Agelli est hic sub urbe paulum quod locitas foras: |
| 27 | huic demus qui fruatur. MI. Paulum id autemst? DE. Si multumst, tamen |
| 28 | faciundumst: pro patre huic est, bonus est, noster est, recte datur. |
| 29 | postremo nunc meum illud verbum facio, quod tu, Micio, |
| 30 | bene et sapienter dixti dudum: vitium commune omniumst, |
| 31 | quod nimium ad rem in senecta attenti sumus'. hanc maculam nos decet |
| 32 | ecfugere: et dictumst vere et re eapse fieri oportet. AE. Mi pater! |
| 33 | MI. Quid istic? ager dabitur Hegioni, quandoquidem hic volt. AE. Gaudeo. |
| 34 | DE. Nunc tu mihi es germanus frater pariter animo et corpore. |
| 35 | suo sibi gladio hunc iugulo. |