Terentius, Adelphi, 5, Scaena IV. Demea
| 1 | Numquam ita quisquam bene subducta ratione ad vitam fuit, |
| 2 | quin res aetas usus semper aliquid adportet novi, |
| 3 | aliquid moneat: ut illa quae te scisse credas nescias, |
| 4 | et quae tibi putaris primat in experiundo ut repudies. |
| 5 | quod nunc mi evenit: nam ego vitam duram, quam vixi usque adhuc, |
| 6 | prope iam excurso spatio omitto. id quam ob rem? re eapse repperi |
| 7 | facilitate nihil esse homini melius neque clementia. |
| 8 | id esse verum ex me atque ex fratre quoivis facilest noscere. |
| 9 | suam ille semper egit vitam in otio, in conviviis, |
| 10 | clemens, placidus, nulli laedere os, adridere omnibus: |
| 11 | sibi vixit, sibi sumptum fecit: omnes bene dicunt, amant. |
| 12 | ego ille agrestis saevos tristis parcus truculentus tenax |
| 13 | duxi uxorem: quam ibi miseriam vidi! nati filii: |
| 14 | alia cura heia autem, dum studeo illis ut quam plurumum |
| 15 | facerem, contrivi in quaerundo vitam atque aetatem meam: |
| 16 | nunc exacta aetate hoc fructi pro labore ab eis fero, |
| 17 | odium; ille alter sine labore patria potitur commoda. |
| 18 | illum amant, me fugitant; illi credunt consilia omnia, |
| 19 | illum diligunt, apud illum sunt ambo, ego desertus sum; |
| 20 | illum ut vivat optant, meam autem mortem exspectant scilicet. |
| 21 | ita eos meo labore eductos maxumo hic fecit suos |
| 22 | paulo sumptu: ego miseriam omnem capio, hic potitur gaudia. |
| 23 | age age nunc porro experiamur contra ecquid ego possiem |
| 24 | blande dicere aut benigne facere, quando hoc provocat. |
| 25 | ego quoque a meis me amari et magni pendi postulo. |
| 26 | si id fit dando atque obsequendo, non posteriores feram. |
| 27 | derit? id mea minume re fert, qui sum natu maxumus. |