Terentius, Adelphi, 5, Scaena III. Micio Demea
| 1 | MI. Parata a nobis sunt, ita ut dixi, Sostrata: |
| 2 | ubi vis.. quisnam a me pepulit tam graviter fores? |
| 3 | DE. Ei mihi, quid faciam? quid agam? quid clamem aut querar? |
| 4 | o caelum, o terra, o maria Neptuni! MI. Em tibi, |
| 5 | rescivit omnem rem: id nunc clamat. scilicet, |
| 6 | paratae lites: succurrendumst. DE. Eccum adest |
| 7 | communis corruptela nostrum liberum. |
| 8 | MI. Tandem reprime iracundiam atque ad te redi. |
| 9 | DE. Repressi, redii, mitto maledicta omnia: |
| 10 | rem ipsam putemus. dictum hoc inter nos fuit |
| 11 | (ex te adeost ortum), ne tu curares meum |
| 12 | neve ego tuom? responde, factumst? MI. Non nego. |
| 13 | DE. Quor nunc apud te potat? quor recipis meum? |
| 14 | quor emis amicam, Micio? numqui minus |
| 15 | mihi idem ius tecum ipse aequomst quod mecumst tibi? |
| 16 | quando ego tuom non curo, ne cura meum. |
| 17 | MI. Non aequom dicis. DE. Non? MI. Nam vetus verbum hoc quidemst, |
| 18 | communia esse amicorum inter se omnia. |
| 19 | DE. Facete: nunc demum istaec nata oratiost. |
| 20 | MI. Ausculta paucis, nisi molestumst, Demea. |
| 21 | principio, si id te mordet, sumptus filii |
| 22 | quos faciunt, quaeso hoc facito tecum cogites: |
| 23 | tu illos duo olim pro re tollebas tua |
| 24 | quod satis putabas tua bona ambobus fore, |
| 25 | et me tum uxorem credidisti scilicet |
| 26 | ducturum: eandem illam rationem antiquam optine: |
| 27 | conserva, parce, quaere, fac quam plurumum |
| 28 | illis relinquas, gloriam tu istanc tibi. |
| 29 | mea, quae praeter spem evenere, utantur sine. |
| 30 | de summa nil decedet: quod hinc accesserit, |
| 31 | id de lucro putato esse omne. haec si voles |
| 32 | in animo vere cogitare, Demea, |
| 33 | et mihi et tibi et illis dempseris molestiam. |
| 34 | DE. Mitto rem: consuetudinem ipsorum.. MI. Mane: |
| 35 | scio: istuc ibam. multa in homine, Demea, |
| 36 | signa insunt, quibus ex coniectura facile fit, |
| 37 | duo quom idem f:aciunt, saepe ut possis dicere |
| 38 | hoc licet inpune facere huic, illi non licet', |
| 39 | non quo dissimilis res sit, sed quo is qui facit. |
| 40 | quae ego inesse in illis video, ut confidam fore |
| 41 | ita ut volumus. video sapere, intellegere, in loco |
| 42 | vereri, inter se amare. siris liberum |
| 43 | ingenium atque animum: quo vis illos tu die |
| 44 | redducas. at enim metuas, ne ab re sint tamen |
| 45 | omissiores paulo. o noster Demea |
| 46 | ad omnia alia aetate sapimus rectius; |
| 47 | solum unum hoc viti senectus adfert hominibus: |
| 48 | attentiores sumus ad rem omnes, quam sat est: |
| 49 | quod illos sat aetas acuet. DE. Ne nimium modo |
| 50 | bonae tuae istae nos rationes, Micio, |
| 51 | et tuos iste animus aequos subvortat! MI. Tace: |
| 52 | non fiet. mitte iam istaec: da te hodie mihi: |
| 53 | exporge frontem. DE. Scilicet ita tempus fert, |
| 54 | faciundumst. ceterum ego rus cras cum filio |
| 55 | cum primo luci ibo hinc. MI. De nocte, censeo: |
| 56 | hodie modo hilarum fac te. DE. Et istam psaltriam |
| 57 | una illuc mecum hinc abstraham. MI. Pugnaveris |
| 58 | eo pacto prorsum illi adligaris filium. |
| 59 | modo facito ut illam serves. DE. Ego istuc videro: |
| 60 | atque ibi favillae plena, fumi ac pollinis |
| 61 | coquendo sit faxo et molendo; praeterhac |
| 62 | meridie ipso faciam ut stipulam conligat; |
| 63 | tam excoctam reddam atque atram quam carbost. MI. Placet: |
| 64 | nunc mihi videre sapere. atque equidem filium |
| 65 | tum etiam si nolit cogam ut. cum illa una cubet. |
| 66 | DE. Derides? fortunatus, qui isto animo sies. |
| 67 | ego sentio.. MI. Ah, pergisne? DE. Iam iam desino. |
| 68 | MI. I ergo intro, et quoi rei est, ei rei hunc sumamus diem. |