Terentius, Adelphi, 5, Scaena I. Syrus Demea
| 1 | SY. Edepol, Syrisce, te curasti molliter |
| 2 | lauteque munus administrasti tuom. |
| 3 | abi. sed postquam intus sum omnium rerum satur, |
| 4 | prodambulare hic lubitumst. DE. Illud sis vide: |
| 5 | exemplum disciplinae eccum. SY. Ecce autem hic adest |
| 6 | senex noster. quid fit? quid tu es tristis? DE. Oh, scelus! |
| 7 | SY. Ohe iam: tu verba fundes hic sapientia? |
| 8 | DE. Tu si meus esses.. SY. Dis quidem esses, Demea, |
| 9 | ac tuam rem constabilisses. DE. Exemplo omnibus |
| 10 | curarem ut esses. SY. Quam ob rem? quid feci? DE. Rogas? |
| 11 | in ipsa turba atque in peccato maxumo, |
| 12 | quod vix sedatum satis est, potasti, scelus, |
| 13 | quasi re bene gesta. SY. Sane nollem huc exitum. |