Terentius, Adelphi, 4, Scaena VII. Micio Demea
| 1 | MI. Ibo, illis dicam nullam esse in nobis moram |
| 2 | DE. Sed eccum ipsum. te iam dudum quaero, Micio. |
| 3 | MI. Quidnam? DE. Fero alia flagitia ad te ingentia |
| 4 | boni illius adulescentis. MI. Ecce autem DE. Nova |
| 5 | capitalia. MI. Ohe iam! DE. Nescis qui vir sit. MI. Scio. |
| 6 | DE. O stulte, tu de psaltria me somnias |
| 7 | agere: hoc peccatum in virginemst civem. MI. Scio. |
| 8 | DE. Eho, scis et patere? MI. Quid ni patiar? DE. Dic mihi, |
| 9 | non clamas? non insanis? MI. Non. DE. Malim quidem. |
| 10 | puer natust. MI. Di bene vortant! DE. Virgo nihil habet. |
| 11 | MI. Audivi. DE. Et ducenda indotatast. MI. Scilicet. |
| 12 | DE. Quid nunc futurumst? MI. Id enim quod res ipsa fert: |
| 13 | illinc huc transferetur virgo. DE. O Iuppiter, |
| 14 | istocin pacto oportet? MI. Quid faciam amplius? |
| 15 | DE. Quid facias? si non eapse re tibi istuc dolet, |
| 16 | simulare certe. est hominis. MI. Quin iam virginem |
| 17 | despondi, res compositast, fiunt nuptiae, |
| 18 | dempsi metum omnem: haec magis sunt hominis. DE. Ceterum |
| 19 | placet tibi factum, Micio? MI. Non, si queam |
| 20 | mutare. nunc quom non queo, aequo animo fero. |
| 21 | ita vitast hominum, quasi quom ludas tesseris: |
| 22 | si illud quod maxume opus est iactu non cadit, |
| 23 | illud quod cecidit forte, id arte ut corrigas. |
| 24 | DE. Corrector! nempe tua arte viginti minae |
| 25 | pro psaltria periere: quae quantum potest |
| 26 | aliquo abiciundast, si non pretio, gratiis. |
| 27 | eque est neque illam sane studeo vendere. |
| 28 | DE. Quid igitur facies? MI. Domi erit. DE. Pro divom fidem, |
| 29 | meretrix et mater familias una in domo? |
| 30 | MI. Quor non? DE. Sanum te credis esse? MI. Equidem arbitror. |
| 31 | DE. Ita me di ament, ut tuam ego video ineptiam, |
| 32 | facturum credo, ut habeas quicum cantites. |
| 33 | MI. Quor non? DE. Et nova nupta eadem haec discet. MI. Scilicet. |
| 34 | DE. Tu inter eas restim ductans saltabis. MI. Probe. |
| 35 | DE. Probe? MI. Et tu nobiscum una, si opus sit. DE. Ei mihi! |
| 36 | non te haec pudent? MI. Iam vero omitte, Demea, |
| 37 | tuam istanc iracundiam atque ita uti decet |
| 38 | hilarum ac lubentem fac te gnati in nuptiis. |
| 39 | ego hos convenio: post huc redeo.-DE. O Iuppiter, |
| 40 | hancin vitam! hoscin mores! hanc dementiam! |
| 41 | uxor sine dote veniet, intus psaltriast, |
| 42 | domus sumptuosa, adulescens luxu perditus, |
| 43 | senex delirans. ipsa si cupiat Salus, |
| 44 | servare prorsus non potest hanc familiam. |