Terentius, Adelphi, 4, Scaena V. Micio Aeschinus
| 1 | MI. Ita uti dixi, Sostrata, |
| 2 | facite: ego Aeschinum conveniam, ut quo modo acta haec sint sciat. |
| 3 | sed quis ostium hoc pultavit? AE. Pater hercle est, perii. MI. Aeschine, |
| 4 | AE. Quid huic hic negotist? MI. tune has pepulisti fores? |
| 5 | tacet. quor non ludo hunc aliquantisper? melius est, |
| 6 | quandoquidem hoc numquam mi ipse voluit credere. |
| 7 | nil mihi respondes? AE. Non equidem istas, quod sciam. |
| 8 | MI. Ita? nam mirabar, quid hic negoti esset tibi. |
| 9 | erubuit: salva res est. AE. Die sodes, pater, |
| 10 | o tibi vero quid istic est re;? MI. Nil mihi quidem. |
| 11 | amicus quidam me a foro abduxit modo |
| 12 | huc advocatum sibi. AE. Quid? MI. Ego dicam tibi. |
| 13 | habitant hic quaedam mulieres pauperculae: |
| 14 | ut opinor eas non nosse te, et certo scio: |
| 15 | neque enim diu huc migrarunt. AE. Quid tum postea? |
| 16 | MI. Virgo est cum matre. AE. Perge. MI. Haec virgo orbast patre: |
| 17 | hic meus amicus illi generest proxumus: |
| 18 | huic leges cogunt nubere hanc. AE. Perii. MI. Quid est? |
| 19 | AE. Nil: recte: perge. MI. Is venit ut secum avehat: |
| 20 | nam habitat Mileti. AE. Hem, virginem ut secum avehat? |
| 21 | MI. Sic est. AE. Miletum usque obsecro? MI. Ita. AE. Animo malest. |
| 22 | quid ipsae? quid aiunt? MI. Quid illas censes? nihil enim. |
| 23 | commentast mater esse ex alieno viro |
| 24 | nescio quo puerum natum: neque eum nominat: |
| 25 | priorem esse illum, non oportere huic dari. |
| 26 | AE. Eho, nonne haec iusta tibi videntur poscier? |
| 27 | MI. Non. AE. Obsecro non? an illam hinc abducet, pater? |
| 28 | MI. Quid illam ni abducat? AE. Factum a vobis duriter |
| 29 | inmisericorditerque atque etiam, si est, pater, |
| 30 | dicendum magis aperte, inliberaliter. |
| 31 | MI. Quam ob rem? AE. Rogas me? quid illi tandem creditis |
| 32 | fore animi misero, quicum ea consuevit prius |
| 33 | (qui infelix hauscio an illam misere nunc amet), |
| 34 | quom hanc sibi videbit praesens praesenti eripi |
| 35 | abduci ab oculis? facinus indig,num, pater! |
| 36 | MI. Qua ratione istuc? quis despondit? quis dedit? |
| 37 | quoi quando nupsit? auctor his rebus quis est? |
| 38 | quor duxit alienam? AE. An sedere oportuit |
| 39 | domi virginem tam grandem, dum cognatus huc |
| 40 | illim veniret exspectantem? haec, mi pater, |
| 41 | te dicere aequom fuit et id defendere. |
| 42 | MI. Ridiculum: advorsumne illum causam dicerem, |
| 43 | quoi veneram advocatus? sed quid ista, Aeschine |
| 44 | nostra? aut quid nobis cum illis? abeamus. quid est? |
| 45 | quid lacrumas? AE. Pater, obsecro, ausculta. MI. Aeschine, audivi omnia |
| 46 | et scio: nam te amo: quo magis quae agis curae sunt mihi. |
| 47 | AE. Ita velim me promerentem ames dum vivas, mi pater, |
| 48 | ut me hoc delictum admisisse in me, id mihi vehemeuter dolet |
| 49 | et me tui pudet. MI. Credo hercle: nam ingenium novi tuom |
| 50 | liberale; sed vereor ne indiligens nimium sies. |
| 51 | in qua civitate tandem te arbitrare vivere? |
| 52 | virginem vitiasti, quam te ius non fuerat tangere. |
| 53 | iam id peccatum primum magnum, magnam, at humanum tamen: |
| 54 | fecere alii saepe item boni. at postquam evenit, cedo |
| 55 | numquid circumspexti? aut numquid tute prospexti tibi, |
| 56 | quid fieret? qua fieret? si te ipsum mihi puduit proloqui, |
| 57 | qua resciscerem? haec dum dubitas, menses abierunt decem. |
| 58 | prodidisti et te ex illam miseram et gnatum, quod quidem in te fuit. |
| 59 | quid? credebas dormienti haec tibi confecturos deos? |
| 60 | et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? |
| 61 | nolim ceterarum rerum te socordem eodem modo. |
| 62 | bono animo es, duces uxorem hanc. AE. Hem! MI. Bono, inquam, animo es. AE. Pater |
| 63 | obsecro, num ludis nunc tu me? MI. Ego te? quam ob rem? AE. Nescio: |
| 64 | quia tam misere hoc esse cupio verum, eo vereor magis. |
| 65 | MI. Abi domum ac deos comprecare, ut uxorem arcessas: abi. |
| 66 | AE. Quid? eam uxorem? MI. Eam. AE. Iam? MI. iam quantum potis. AE. Di me, pater, |
| 67 | omnes oderint, ni magis te quam oculos nunc ego amo meos. |
| 68 | MI. Quid? quam illam? AE. Aeque. MI. Perbenigne. AE. Quid? ille ubist Milesius? |
| 69 | MI. Periit, abiit, navem ascendit; sed quor cessas? AE. Abi, pater, |
| 70 | tu potius deos comprecare: nam tibi eos certo scio, |
| 71 | quo vir melior multo es quam ego, optemperaturos magis. |
| 72 | MI. Ego eo intro, ut quae opus sunt parentur: tu fac ut dixi, si sapis.- |
| 73 | AE. Quid hoc est negoti? hoc est patrem esse aut hoc est filium esse? |
| 74 | si frater aut sodalis esset, qui magis morem gereret.? |
| 75 | hic non amandust? hicine non gestandus in sinust? hem: |
| 76 | itaque adeo magnam mi inicit sua commoditate curam, |
| 77 | ne inprudens faciam forte quod nolit; sciens cavabo. |
| 78 | sed cesso ire intro, ne morae meis nuptiis egomet sim? |