Terentius, Adelphi, 4, Scaena III. Micio Hegio
| 1 | MI. Ego in hac re nil reperio, quam ob rem lauder tanto opere, Hegio. |
| 2 | Meum officium facio: quod peccatum a nobis ortumst corrigo. |
| 3 | nisi si me in illo credidisti esse hominum numero, qui ita putant, |
| 4 | sibi fieri iniuriam ultro, si quam fecere ipsi expostules, |
| 5 | et ultro accusant. id quia a me non est factum, agis gratias? |
| 6 | HE. Ah, minume: numquam te aliter atque es esse animum induxi meum. |
| 7 | sed quaeso, Micio, Ut mecum una eas ad matrem virginis |
| 8 | atque istaec eadem mihi quae dixti tute dicas mulieri: |
| 9 | suspitionem hanc propter fratrem esse: eius esse illam psaltriam. |
| 10 | MI. si ita aequom censes aut si ita opus est facto, eamu'. HE. bene facis: |
| 11 | nam et illi iam relevabis animum, quae dolore ac miseria |
| 12 | tabescit, et tuom officium fueris functus. sed si aliter putas, |
| 13 | egomet narrabo quae mihi dixti. MI. Immo ego ibo. HE. Bene facis: |
| 14 | omnes, quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quo modo |
| 15 | suspitiosi: ad contumeliam omnia accipiunt magis: |
| 16 | propter suam inpotentiam se semper credunt ludier. |
| 17 | quapropter te ipsum purgare ipsi coram placabilius est. |
| 18 | MI. Et recte et verum dicis. HE. Sequere me ergo hac intro. MI. Maxume. |