Terentius, Adelphi, 4, Scaena I. Ctesipho Syrus
| 1 | CT. Ain patrem hinc abisse rus? SY. Iam dudum. CT. Dic sodes. SY. Apud villamst |
| 2 | nunc quom maxume operis aliquid facere credo CT. Utinam quidem! |
| 3 | quod cum salute eius fiat, ita se defetigarit velim, |
| 4 | ut triduo hoc perpetuo prorsum e lecto nequeat surgere. |
| 5 | SY Ita fiat, et istoc siqui potis est rectius. CT. Ita: nam hunc diem |
| 6 | misere nimis cupio, ut coepi, perpetuom m laetitia degere. |
| 7 | et illud rus nulla alia causa tam male odi, nisi quia |
| 8 | propest: quod si abesset longius, |
| 9 | prius nox oppressisset illi, quam huc revorti posset iterum. |
| 10 | nunc ubi me illi non videbit, iam huc recurret. sat scio |
| 11 | rogitabit me, ubi fuerim: ego hoc te toto non vidi die: |
| 12 | quid dicam? SY. Nilne in mentemst? CT. Numquam quicquam. SY. Tanto nequior. |
| 13 | cluens amicus hospes nemost vobis? CT. Sunt: quid postea? |
| 14 | SY. Hisce opera ut data sit. CT. Quae non data sit? non potest fieri. SY. Potest. |
| 15 | CT. Interdius: sed si hic pernocto, causae quid dicam, Syre? |
| 16 | SY. Vah, quam vellem etiam noctu amicis operam mos esset dari! |
| 17 | quin tu otiosus esto: ego illius sensum pulcre calleo. |
| 18 | quom fervit maxume, tam placidum quam ovem reddo CT. Quo modo? |
| 19 | SY. Laudari per te audit lubenter: facio te apud illum deum: |
| 20 | virtutes narro. CT. Meas? SY. Tuas: homini ilico lacrumae cadunt |
| 21 | quasi puero gaudio. em tibi autem! CT. Quidnam est? SY. Lupus in fabula. |
| 22 | CT. Pater est? SY. Is est ipsus. CT. Syre, quid agimus? SY. Fuge modo intro, ego videro. |
| 23 | CT. Siquid rogabit, nusquam tu me: audistin? SY. Potin ut desinas? |