| 1 | Bono animo fac sis, Sostrata, et istam quod potis |
| 2 | fac consolere. ego Micionem, si apud forumst, |
| 3 | conveniam atque ut res gestast narrabo ordine: |
| 4 | si est, is facturus ut sit officium suom, |
| 5 | faciat: sin aliter de hac re est eius sententia, |
| 6 | respondeat mi, ut quid agam quam primum sciam. |