monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1 > 8 > 6 > 5 > 4 > 3 > 5 > 2 > 4 > 5 > 3 > 2 > 4
Terentius, Adelphi, 3, Scaena III. Demea Syrus Dromo <<<     >>> Scaena V. Hegio

Terentius, Adelphi, 3, Scaena IV. Hegio Demea Geta (Pamphila)

1 HE.Pro di inmortales, facinus indignum, Geta,
2 quod narras t GE. Sic est factum. HE. EX illan familia
3 tam inliberale esse ortum facinus! o Aeschine,
4 pol haud paternum istuc dedisti. DE. Videlicet
5 de psaltria hae audivit: id illi nunc dolet
6 alieno. at pater? is nihili pendit: ei mihi,
7 utinam hic prope adesset alicubi atque audiret haec!
8 HE. Nisi facient quae illos aequomst, haud sic auferent.
9 GE. In te spes omnis, Hegio, nobis sitast:
10 te solum habemus, tu es patronus, tu pater:
11 tibi moriens ille nos commendavit senex:
12 si deseris tu, periimus. HE. Cave dixeris:
13 neque faciam neque me satis pie posse arbitror.
14 DE. Adibo. saluere Hegionem plurumum
15 iubeo. HE. Oh, te quaerebam ipsum: salve, Demea.
16 DE. Quid autem? HE. Maior filius tuos Aeschinus,
17 quem adoptandum dedisti fratri, veque boni
18 neque liberalis functus officiumst viri.
19 DE. Quid istuc est? HE. Nostrum amicum voras Simulum
20 aequalem? DE. Quid ni? HE. Filiam eius virginem
21 vitiavit. DE. Hem! HE. Mane: nondum audisti, Demea,
22 quod est gravissumum. DE. An quicquam etiam est amplius?
23 HE. Vero amplius: nam hoc quidem ferundum aliquo modost:
24 amor persuasit, nox vinum adulescentia:
25 humanumst. ubi scit factum, ad matrem virginis
26 venit ipsus ultro lacrumans orans obsecrans
27 fidem dans, iurans se illam ducturum domum.
28 ignotumst, tacitumst, creditumst. virgo ex eo
29 compressu gravidast facta (hic mensis decumus est).
30 ille bonus vir nobis psaltriam, si dis placet,
31 paravit quicum vivat, illam deserit.
32 DE. Pro certon tu istaec dicis? HE. Mater virginis
33 in mediost, ipsa virgo, res ipsa, hic Geta
34 praeterea, ut captust servolorum, non malus
35 neque iners: alit illas, solus omnem familiam
36 sustentat: hunc abduce, vinci, quaere rem.
37 GE. Immo hercle extorque, nisi ita factumst, Demea;
38 postremo non negabit: coram ipsum cedo.
39 DE. Pudet: nec quid agam nec quid huic respondeam
40 scio. PA. (intus) Me miseram, differor doloribus.
41 Iuno Lucina, fer opem: serva me obsecro. HE. Hem,
42 numnam illa quaeso parturit? GE. Certe, Hegio.
43 HE. Em illaec fidem nunc vostram inplorat, Demea:
44 quod ilis vos cogit, id voluntate inpetret.
45 haec primum ut fiant deos quaeso ut vobis decet.
46 sin aliter animus voster est, ego, Demea,
47 summa vi defendam hanc atque illum mortuom.
48 cognatus mihi erat: una a pueris parvolis
49 sumus educti: una semper militiae et domi
50 fuimus: paupertatem una pertulimus gravem.
51 quapropter nitar faciam experiar, denique
52 animam relinquam potius quam illas deseram.
53 quid mihi respondes? DE. Fratrem conveniam, Hegio.
54 is quod mi de hac re dederit consilium id sequar.
55 HE. Sed, Demea, hoc tu facito cum animo cogites:
56 quam vos facillume agitis, quam estis maxume
57 potentes dites fortunati nobiles,
58 tam maxume vos aequa aequo animo noscere
59 oportet, si vos voltis perhiberi probos.
60 DE. Redito. fient quae fieri aequomst omnia.
61 HE. Decet te facere. Geta, duc me intro ad Sostratam.-
62 DE. Non me indicente haec fiunt: utinam hic sit modo
63 defunctum! verum nimia illaec licentia
64 profecto evadet in aliquod magnum malum.
65 ibo ac requiram fratrem, ut in eum haec evomam.
Terentius HOME

bmv448.124 bnf7899.220 bnf7900.62 bnf7900.39 bnf7902.55 bnf7906.45 bnf9345.441 bnf10304.32 bnf16235.148

Terentius, Adelphi, 3, Scaena III. Demea Syrus Dromo <<<     >>> Scaena V. Hegio
monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1 > 8 > 6 > 5 > 4 > 3 > 5 > 2 > 4 > 5 > 3 > 2 > 4

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik