Terentius, Adelphi, 3, Scaena II. Geta Sostrata Canthara
| 1 | GE. Nunc illud est, quom, si omnia omnes sua consilia conferant |
| 2 | atque huic malo salutem quaerant, auxili nihil adferant, |
| 3 | quod mihique eraeque filiaeque erilist. vae misero mihi! |
| 4 | tot res repente circumvallant se, unde emergi non potest: |
| 5 | vis egestas iniustitia solitudo infamia. |
| 6 | hocine saeclum! o scelera, o genera sacrilega, o hominem inpium, |
| 7 | SO. Me miseram, quidnam est quod sic video timidum et properantem Getam? |
| 8 | GE. quem neque fides neque ius iurandum neque illum misericordia |
| 9 | repressit neque reflexit neque quod partus instabat prope, |
| 10 | o quoi miserae indigne per vim vitium optulerat. SO. Non intellego |
| 11 | satis quae loquitur. CA. Propius obsecro accedamus, Sostrata. GE. Ah |
| 12 | me miserum! vix compos sum animi, ita ardeo iracundia. |
| 13 | nihil est quod malim quam illam totam familiam dari mi obviam, |
| 14 | ut ego hanc iram in eos evomam omnem, dum aegritudo haec est recens. |
| 15 | satis mi id habeam supplici. |
| 16 | seni animam primum exstinguerem ipsi, qui illud produxit scelus: |
| 17 | tum autem Syrum inpulsorem, vah, quibus illum lacerarem modis! |
| 18 | sublimen medium arriperem et capite pronum in terra statuerem, |
| 19 | ut cerebro dispergat viam. |
| 20 | ao adulescenti ipsi eriperem oculost posthac praecipitem darem. |
| 21 | ceteros ruerem agerem raperem tunderem et prosternerem. |
| 22 | sed cesso eram hoc malo inpertire propere? SO. Revocemus. Geta! GE. Hem, |
| 23 | quisquis es, sine me. SO. Ego sum Sostrata. GE. Ubi east? te ipsam quaerito, |
| 24 | te ex:peto: oppido opportune te optulisti mi obviam. |
| 25 | era . . SO. Quid est? quid trepidas? GE. Ei mihi. CA. Quid festinas, mi Geta? |
| 26 | animam recipe. GE. Prorsus SO. Quid istuc prorsus ergost? GE. periimus. |
| 27 | SO. Eloquere ergo, te obsecro, quid actumst? GE. Iam SO. Quid iam, Geta? |
| 28 | GE . Aeschinus SO. Quid is ergo? GE. alienus est ab nostra familia. SO. Hem, |
| 29 | perii. qua re? GE. Amare occepit aliam. SO. Vae miserae mihi! |
| 30 | GE. Neque id occulte fert, a lenone ipsus eripuit palam. |
| 31 | SO. Satin hoc certumst? GE. Certum: hisce oculis egomet vidi, Sostrata. SO. Ah |
| 32 | me miseram! quid iam credas? aut quoi credas? nostrumne Aeschinum! |
| 33 | nostram omnium vitam, in quo nostrae spes opesque omnes sitae! |
| 34 | qui se sine hac iurabat unum numquam victurum diem! |
| 35 | qui se in sui gremio positurum puerum dicebat patris! |
| 36 | ita obsecraturum, ut liceret hanc sibi uxorem ducere! |
| 37 | GE. Era, lacrumas mitte ac potius quod ad hanc rem opus est porro prospice: |
| 38 | patiamurne an narremus quoipiam? CA. Au au, mi homo, sanun es? |
| 39 | an hoc proferendum tibi videtur usquam? GE. Miquidem non placet. |
| 40 | iam primum illum alieno animo a nobis esse res ipsa indicat. |
| 41 | nunc si hoc palam proferimus, ille infitias ibit, sat scio: |
| 42 | tua fama et gnatae vita in dubium veniet. tum si maxume |
| 43 | fateatur, quom amet aliam, non est utile hanc illi dari. |
| 44 | quapropter quoquo pacto tacitost opus. SO. Ah minume gentium: |
| 45 | non faciam. GE. Quid ages? SO. Proferam. CA. Hem, mea Sostrata, vide quam rem agas. |
| 46 | SO. Peiore res loco non potis est esse quam in quo nunc sitast. |
| 47 | primum indotatast: tum praeterea, quae secunda ei dos erat, |
| 48 | periit: nuptum pro virgine dari non potest. hoc relicuomst: |
| 49 | si infitias ibit, testis mecum est anulus quem amiserat. |
| 50 | postremo quando ego conscia mihi sum, a me culpam esse hanc procul, |
| 51 | neque pretium neque rem ullam intercessisse illa aut me indignam, Geta, |
| 52 | experiar. GE. Quid istic? cedo, ut melius dicis. SO. Tu quantum potis |
| 53 | abi atque Hegioni cognato huius rem enarrato omnem ordine: |
| 54 | nam is nostro Simulo fuit summus et nos coluit maxume. |
| 55 | GE. Nam hercle alius nemo respicit nos. SO. Propera tu, mea Canthara, |
| 56 | curre, obstetricem arcesse, ut quom opus sit ne in mora nobis siet. |