monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 9 > 1
>>> Terentius, Adelphi, 3, Scaena II. Geta Sostrata Canthara

Terentius, Adelphi, 3, Scaena I. Sostrata Canthara

1 SO. Obsecro, mea nutrix, quid nunc fiet? CA. Quid fiat rogas?
2 recte edepol, spero. SO. Modo dolores, mea tu, occipiunt primulum.
3 CA. Iam nunc times? quasi numquam adfueris, numquam tute pepereris!
4 SO. Heu me miseram! habeo neminem,
5 solae sumus: Geta autem hic non adest, qui arcessat Aeschinum.
6 CA. Pol is quidem iam hic aderit: nam numquam unum intermittit diem,
7 quin semper veniat. SO. Solus mearum miseriarumst remedium.
8 CA. E re nata melius fieri hau potuit quam factumst, era,
9 quando vitium oblatumst, quod ad illum attinet potissumum,
10 talem, tali ingenio atque animo, natum ex tanta familia.
11 SO. Ita pol res est ut dicis: salvos nobis deos quaeso ut siet.
Terentius HOME

bmv448.119 bnf7899.212 bnf7900.60 bnf7900.37 bnf7902.53 bnf7906.44 bnf9345.437 bnf10304.28 bnf16235.142

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik