Terentius, Adelphi, 2, Scaena III. Ctesipho Sannio Syrus
| 1 | CT. Abs quivis homine, quomst opus, beneficium accipere gaudeas: |
| 2 | verum enim vero id demum iuvat, si quem aequomst facere is bene facit. |
| 3 | o frater frater, quid ego nunc te laudem? satis certo scio: |
| 4 | numquam ita magnifice quicquam dicam, id virtus quin superet tua. |
| 5 | itaque unam hanc rem me habere praeter alios praecipuam arbitror |
| 6 | fratrem homini nemini esse primarum artium magis principem. |
| 7 | SY. O Ctesipho. CT. O Syre, Aeschinus ubist? SY. Ellum, te exspectat domi. CT. Hem. |
| 8 | SY. Quid est? CT. Quid sit? opera illius, Syre, nunc vivo: festivom caput, |
| 9 | qui quom omnis res sibi post putarit esse prae meo commodo, |
| 10 | maledicta, famam, meum laborem et peccatum in se transtulit; |
| 11 | nil pote supra. sed quid foris crepuit? SY. Mane mane ipse exit foras. |