monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2
Terentius, Adelphi, 2, Scaena I. Sannio Aeschinus Parmeno (Bacchis) <<<     >>> Scaena III. Ctesipho Sannio Syrus

Terentius, Adelphi, 2, Scaena II. Syrus Sannio

1 SY. Tace, egomet conveniam ipsum: cupide accipiat iam faxo ac bene
2 dicat secum etiam esse actum. quid istuc, Sannio, est quod te audio
3 nescio quid concertasse cum ero? SA. Numquam vidi iniquius
4 certationem comparatam, quam quae hodie inter nos fuit:
5 ego vapulando, ille verberando, usque ambo defessisumus.
6 SY. Tua culpa. SA. Quid facerem? SY. Adulescenti morem gestum oportuit.
7 SA. Qui potui melius, qui hodie usque os praebui? SY. Age, scis quid loquar?
8 pecuniam in loco neclegere maxumum interdumst lucrum. SA. Hui!
9 SY.: Metuisti, si nunc de tuo iure concessisses paululum,
10 o adulescenti esses morigeratus, hominum homo stultissume,
11 ne non tibi istuc faeneraret. SA. Ego spem pretio non emo.
12 SY. Numquam rem facies: abi, inescare nescis homines, Sannio.
13 SA. Credo istuc melius esse: verum ego numquam adeo astutus fui,
14 quin quidquid possem mallem auferre potius in praesentia.
15 SY. Novi tuom animum: quasi tanti umquam tibi sint viginti minae
16 dum huic obsequare. praeterea autem te a;unt proficisci Cyprum, SA. Hem!
17 SY. coemisse hinc quae illuc veheres multa, navem conductam: hoc scio,
18 animus tibi pendet. ubi illim ut spero redieris, tum tu hoc ages.
19 SA. Nusquam pedem. perii hercle: hac illi spe hoc inceperunt. SY. Timet:
20 inieci scrupulum homini. SA. O scelera: illud vide,
21 ut in ipso articulo oppressit. emptae mulieres
22 complures et item hinc alia quae porto Cyprum.
23 nisi eo ad mercatum venio, damnum maxumumst.
24 nunc si hoc omitto ac tum agam ubi illinc rediero,
25 nihil est; refrixerit res: nunc demum venis?
26 quor passus? ubi eras? ut sit satius perdere
27 quam hic nunc manere tam diu aut tum persequi.
28 SY. Iamne enumerasti id quod ad te rediturum putes?
29 SA. Hocine illo dignumst? hocine incipere Aeschinum,
30 per oppressionem ut hanc mi eripere postulet!
31 SY. Labascit. unum hoc habeo: vide si satis placet:
32 potius quam venias in periclum, Sannio,
33 servesne an perdas totum, dividuom face.
34 minas decem conradet alicunde. SA. Ei mihi,
35 etiam de sorte nunc venio in dubium miser?
36 pudet nihil? omnis dentis labefecit mihi,
37 praeterea colaphis tuber est totum caput:
38 etiam insuper defrudet? nusquam abeo. SY. Ut lubet:
39 numquid vis quin abeam? SA. Immo hercle hoc quaeso, Syre
40 utut haec sunt facta, potius quam lites sequar
41 meum mihi reddatur, saltem quanti emptast. Syre,
42 scio te antehac non esse usum amicitia mea:
43 memorem me dices esse et gratum. SY. Sedulo
44 faciam. sed Ctesiphonem video: laetus est
45 de amica. SA. Quid quod te oro? SY. Paulisper mane.
Terentius HOME

bmv448.116 bnf7899.207 bnf7900.58 bnf7900.37 bnf7902.52 bnf7906.43 bnf9345.434 bnf10304.26 bnf16235.138

Terentius, Adelphi, 2, Scaena I. Sannio Aeschinus Parmeno (Bacchis) <<<     >>> Scaena III. Ctesipho Sannio Syrus
monumenta.ch > Varro > 29 > 38 > 40 > 28 > 59 > 43 > 55 > 22 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik