Terentius, Adelphi, 2, Scaena I. Sannio Aeschinus Parmeno (Bacchis)
| 1 | SA. Obsecro, populares, ferte misero atque innocenti auxilium: |
| 2 | subvenite inopi. AE. Otiose nunciam ilico hic consiste. |
| 3 | quid respectas? nil periclist: numquam, dum ego adero, hic te tanget. |
| 4 | SA. Ego istam invitis omnibus. AE. Quamquamst scelestus, non committet |
| 5 | hodie umquam iterum ut vapulet. |
| 6 | SA. Aesehine, audi, ne te ignarum fuisse dicas meorum morum, |
| 7 | leno ego sum. AE. Scio. SA. At ita, ut usquam fuit fide quisquam optuma. |
| 8 | tu quod te posterius purges, hanc iniuriam mihi nolle |
| 9 | factam esse, huius non faciam. crede hoc, ego meum ius persequar: |
| 10 | neque tu verbis solves umquam, quod mihi re male feceris. |
| 11 | novi ego vostra haec nollem factum: ius iurandum iniuria hae |
| 12 | te esse indignum dabitur, quom ego indignis sim acceptus modis. |
| 13 | AE. Abi prae strenue ac fores aperi. SA. Ceterum hoc nihili facis? |
| 14 | AE. f intro nunciam tu. SA. Enim non sinam. AE. Accede illuc, Parmeno: |
| 15 | nimium istoc abisti: hic propter hunc adsiste: em sic volo. |
| 16 | cave nunciam oculos a meis quoquam oculis demoveas tuos, |
| 17 | ne mora sit, si innuerim, quin pugnus continuo in mala haereat. |
| 18 | SA. Istuc volo ego me ipsum experiri. AE. Em serva: omitte mulierem! |
| 19 | SA. O indignum facinus! AE. Nisi caves, geminabit. SA. Ei misero mihi! |
| 20 | AE. Non innueram; verum in istam partem potius peccato tamen. |
| 21 | i nunciam-SA. Quid hoc rei est? regnumne, Aesehine, hic tu possides? |
| 22 | AE. Si possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus. |
| 23 | SA. Quid tibi rei mecumst? AE. NiL SA. Quid? nostin qui sim? AE. Non desidero. |
| 24 | SA. Tetigin tui quicquam? AE. Si attigisses, ferres infortunium. |
| 25 | SA. Qui tibi meam magis licet habere, pro qua ego argentum dedi? |
| 26 | responde. AE. Ante aedes non fecisse erit melius hic convitium: |
| 27 | nam si molestus pergis esse, iam intro abripiere atque ibi |
| 28 | usque ad necem operiere loris. SA. Loris liber? AE. Sic erit. |
| 29 | SA. O hominem inpurum! hicin libertatem aiunt esse aequam omnibus? |
| 30 | AE. Si satis iam debacchatus es, leno, audi si vis nunciam. |
| 31 | SA. Egon autem debacchatus sum an tu? AE. Mitte ista atque ad rem redi. |
| 32 | SA. Quam rem? quo redeam? AE. Iamne me vis dicere id quod ad te attinet? |
| 33 | SA. Cupio, aequi modo aliquid. AE. Vah, leno iniqua me non volt loqui! |
| 34 | SA. Leno sum, pernicies communis, fateor, adulescentium, |
| 35 | periurus, pestis: tamen tibi a me nulla ortast iniuria. |
| 36 | AE. Nam hercle etiam hoc restat. SA. Illuc quaeso redi, quo coepisti, Aeschine. |
| 37 | AE. Minis viginti tu illam emisti (quae res tibi vortat male): |
| 38 | argenti tantum dabitur. SA. Quid? si ego tIbi illam nolo vendere, |
| 39 | coges me? AE. Minume. SA. Namque id metui. AE. Neque vendundam censeo, |
| 40 | quae liberast: nam ego liberali illam adsero causa manu. |
| 41 | nunc vide, utrum vis? argentum accipere an causam meditari tuam? |
| 42 | delibera hoc, dum ego redeo, leno.-SA. Pro supreme Iuppiter, |
| 43 | minume miror qui insanire occipiunt ex iniuria. |
| 44 | domi me arripuit, verberavit: me invito abduxit meam. |
| 45 | ob malefacta haec tantidem emptam postulat sibi tradier. |
| 46 | verum enim quando bene promeruit, fiat: suom ius postulat. |
| 47 | age iam cupio, si modo argentum reddat. sed ego hoc hariolor: |
| 48 | ubi me dixero dare tanti, testis faciet ilico, |
| 49 | so vendidisse me, de argento somnium: mox: cras redi. |
| 50 | id quoque, si modo reddat, possum ferre, quamquam iniuriumst. |
| 51 | verum cogito id quod res est: quando eum quaestum occeperis, |
| 52 | accipiunda et mussitanda iniuria adulescentiumst. |
| 53 | sed nemo dabit: frustra ego mecum hanc rationem deputo. |