Terentius, Adelphi, 1, Scaena II. Demea Micio
| 1 | DE.Ehem opportune: te ipsum quaerito. |
| 2 | MI. Quid tristis es? DE. Rogas me, ubi nobis Aeschinus |
| 3 | sic est, quid tristis ego sim? MI. Dixin hoc fore? |
| 4 | quid is fecit? DE. Quid ille fecerit? quem neque pudet |
| 5 | quicquam nec metuit quemquam neque legem putat |
| 6 | tenere se ullam. nam illa quae antehac facta sunt |
| 7 | omitto: modo quid dissignavit! MI. Quidnam id est? |
| 8 | amat? dabitur a me argentum dum erit commodum; |
| 9 | ubi non erit fortasse excludetur foras. |
| 10 | DE. Fores ecfregit atque in aedis inruit |
| 11 | alienas: ipsum dominum atque omnem familiam |
| 12 | mulcavit usque ad mortem: eripuit mulierem |
| 13 | quam amabat. clamant omnes indignissume |
| 14 | factum esse. hoc advenienti quot mihi, Micio, |
| 15 | dixere! in orest omni populo. denique, |
| 16 | si conferendum exemplumst, non fratrem re; |
| 17 | videt operam dare, ruri esse parcum ac sobrium? |
| 18 | nullum huius simile factum. haec quom illi, Micio, |
| 19 | dico, tibi dico: tu illum corrumpi sinis. |
| 20 | MI. Homine inperito numquam quicquam iniustiust, |
| 21 | qui nisi quod ipse fecit nil rectum putat. |
| 22 | DE. Quorsum istuc? MI. Quia tu, Demea, haec male iudicas. |
| 23 | non est flagitium, mihi crede, adulescentulum |
| 24 | scortari, neque potare: non est: neque fores |
| 25 | ecfringere. haec si ne,que ego neque tu fecimus, |
| 26 | non siit egestas facere nos: tu nunc tibi |
| 27 | id laudi ducis, quod tunc fecisti inopia. |
| 28 | iniuriumst: nam si esset unde id fieret, |
| 29 | faceremus. et tu illum tuom, si esses homo |
| 30 | sineres nunc facere, dum per aetatem licet, |
| 31 | potius quam, ubi te exspectatum eiecisset foras, |
| 32 | alieniore aetate post faceret tamen. |
| 33 | DE. Pro Iuppiter! tu, homo, adigis me ad insaniam. |
| 34 | non est flagitium facere haec adulescentulum? MI. Ah, |
| 35 | ausculta, ne me optundas de hac re saepius. |
| 36 | tuom filium dedisti adoptandum mihi: |
| 37 | is meus est factus: siquid peccat, Demea, |
| 38 | mihi peccat: ego illi maxumam partem fero. |
| 39 | scortatur, potat, olet unguenta? de meo; |
| 40 | fores ecfregit? restituentur; discidit |
| 41 | vestem? resarcietur. est dis gratia, |
| 42 | et est unde haec fiant, et adhuc non molesta sunt. |
| 43 | postremo aut desine aut cedo quemvis arbitrum: |
| 44 | te plura. in hac re peccare ostendam. DE. Ei mihi! |
| 45 | pater esse disce ab illis qui vere sciunt. |
| 46 | MI. Natura tu illi pater es, consiliis ego. |
| 47 | DE. Tun consiliis? quicquam.. MI. Ah, si pergis, abiero. |
| 48 | DE. Sicine agis? MI. An ego totiens de eadem re audiam? |
| 49 | DE. Curaest mihi. MI. Et mihi curaest. verum, Demea, |
| 50 | so curemus aequam uterque partem: tu alterum, |
| 51 | ego item alterum. nam curare ambos propemodum |
| 52 | reposcere illum est quem dedisti. DE. Ah, Micio! |
| 53 | MI. Mihi sic videtur. DE. Quid istic? tibi si istuc placet, |
| 54 | profundat perdat pereat! nihil ad me attinet. |
| 55 | iam si verbum unum posthac . . MI. Rursum, Demea, |
| 56 | irascere? DE. An non credis? repeton quem dedi? |
| 57 | aegrest; alienus non sum; si obsto .. em desino. |
| 58 | unum vis curem? curo. et est dis gratia, |
| 59 | quom ita ut volo esse est; tuos iste ipse sentiet |
| 60 | posterius . . nolo in illum gravius dicere. - |
| 61 | MI. Nec nil neque omnia haec sunt quae dicit; tamen |
| 62 | non nil molesta haec sunt mihi; sed ostendere |
| 63 | me aegre pati illi nolui. nam itast homo: |
| 64 | quom placo, advorsor sedulo et deterreo, |
| 65 | tamen vix humane patitur; verum si augeam |
| 66 | aut etiam adiutor sim eius iracundiae, |
| 67 | insaniam profecto cum illo. etsi Aeschinus |
| 68 | non nullam in hac re nobis facit iniuriam. |
| 69 | quam hic non amavit meretricem? aut quoi non dedit |
| 70 | aliquid? postremo nuper (credo iam omnium |
| 71 | taedebat) dixit velle uxorem ducere. |
| 72 | sperabam iam defervisse adulescentiam: |
| 73 | gaudebam. ecce autem de integro! nisi quidquid est |
| 74 | volo scire atque hominem convenire, si apud forumst. |