monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1
>>> Terentius, Adelphi, 1, Scaena II. Demea Micio

Terentius, Adelphi, 1, Scaena I. Micio

1 Storax! non rediit hac nocte a cena Aeschinus
2 neque servolorum quisquam, qui advorsum ierant.
3 profecto hoc vere dicunt: si absis uspiam
4 atque ibi si cesses, evenire ea satius est,
5 quae in te uxor dicit et quae in animo cogitat
6 irata, quam illa quae parentes propitii.
7 uxor, si cesses, aut te amare cogitat
8 aut helluari aut potare atque animo obsequi
9 et tibi bene esse, soli sibi quom sit male.
10 ego quia non rediit filius quae cogito!
11 quibus nunc sollicitor rebus! ne aut ille alserit
12 aut uspiam ceciderit ac praefregerit
13 aliquid. vah, quemquamne hominem in animum stituere
14 parare quod sit carius quam ipse est sibi!
15 atque ex me hic natus non est, sed fratre ex meo.
16 dissimili is studiost iam inde ab adulescentia.
17 ego hanc clementem vitam urbanam atque otium
18 secutus sum et, quod fortunatum isti putant,
19 uxorem numquam habui. ille contra haec omnia:
20 ruri agere vitam, semper parce ac duriter
21 se habere, uxorem duxit, nati filii
22 duo: inde ego hunc maiorem adoptavi mihi:
23 eduxi a parvolo, habui, amavi pro meo;
24 in eo me oblecto: solum id est carum mihi.
25 ille ut item contra me habeat facio sedulo:
26 do, praetermitto, non necesse habeo omnia
27 pro meo iure agere: postremo, alii clanculum
28 patres quae faciunt, quae fert adulescentia,
29 ea ne me celet consuefeci filium.
30 nam qui mentiri aut fallere insuerit patrem
31 hau dubie tanto magis audebit ceteros.
32 pudore et liberalitate liberos
33 retinere satius esse credo quam metu.
34 haec fratri mecum non conveniunt neque placent
35 venit ad me saepe clamans quid agis, Micio?
36 quor perdis adulescentem nobis? quor amat?
37 quor potat? quor tu his rebus sumptum suggeris
38 vestitu nimio indulges? nimium ineptus es.
39 nimium ipsest durus praeter aequomque et bonum,
40 o et errat longe mea quidem sententia,
41 qui imperium credat gravius esse aut stabilius
42 vi quod fit, quam illud quod amicitia adiungitur.
43 mea sic est ratio et sic animum induco meum
44 malo coactus qui suom officium facit,
45 dum id rescitum iri credit, tantisper cavet:
46 si sperat fore clam, rursum ad ingenium redit.
47 ille quem beneficio adiungas ex animo facit,
48 studet par referre, praesens absensque idem erit.
49 hoc patriumst, potius consuefacere filium
50 sua sponte recte facere quam alieno metu:
51 hoc pater ac dominus interest. hoc qui nequit,
52 fateatur nescire imperare liberis.
53 sed estne hic ipsus, de quo agebam? et certe is
54 nescio quid tristem video: credo iam, ut solet
55 iurgabit. salvom te advenire, Demea,
56 gaudemus.
Terentius HOME

bmv448.111 bnf7899.198 bnf7900.55 bnf7900.35 bnf7902.50 bnf7906.41 bnf9345.429 bnf10304.23 bnf16235.132

>>> Terentius, Adelphi, 1, Scaena II. Demea Micio
monumenta.ch > Varro > 8 > 4 > 7 > 3 > 20 > 3 > 7 > 1 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik