Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XXVI
| 1 | Nemo umquam illum vidit iratum, nemo commotum, nemo moerentem, nemo ridentem: unus idemque semper, coelestem quodammodo laetitiam vultu praeferens, extra naturam hominis videbatur. Numquam in illius ore nisi Christus; numquam in illius corde nisi pietas, nisi pax, nisi misericordia inerat. Plerumque etiam pro eorum qui obtrectatores illius videbantur, solebat flere peccatis, qui remotum et quietum venenatis linguis et vi ereo ore carpebant. |
| 2 | Et vere nonnullos experti sumus invidos virtutibus vitaeque eius, qui in illo oderant quod in se non videbant, et quod imitari non valebant. Atque (o nefas dolendum et ingemiscendum!) non alii fere insectatores eius, licet pauci admodum, non alii tamen quam episcopi ferebantur; nec vero quemquam nominare necesse est, licet nosmetipsos plerique circumlatrent: sufficit, ut si quis ex his haec legerit, et agnoverit, erubescat: nam si irascitur, de se ipse dictum fatebitur, cum fortasse nos de aliis senserimus. |
| 3 | Non refugimus autem, ut, si qui eiusmodi sunt, nos quoque cum tali viro oderint. Illud facile confido, omnibus sanctis opusculum istud gratum fore. De caetero si quis haec infideliter legerit, ipse peccabit. Ego mihi conscius sum, me rerum fide et amore Christi impulsum ut haec scriberem, manifesta exposuisse, vera dixisse: paratumque, ut spero, habebit a Deo praemium, non quicumque legerit, sed quicumque crediderit. |