monumenta.ch > Quintilianus > 19 > 25
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, XXIV <<<     >>> XXVI

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XXV

1 Sed iam finem liber postulat, sermo claudendus est: non quod omnia quae de Martino fuerant dicenda, defecerint; sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere negligentes, victi materiae mole succumbimus. Nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt; interiorem vitam illius et quotidianam conversationem, et animum coelo semper intentum, nulla umquam (vere profiteor), nulla explicabit oratio.
2 Illam scilicet perseverantiam et temperamentum in abstinentia et ieiuniis, potentiam in vigiliis et orationibus, noctesque ab eo perinde ac dies actas, nullumque vacuum ab opere Dei tempus, quo vel otio indulserit vel negotio, sed nec cibo aut somno quidem, nisi in quantum naturae necessitas cogebat: vere fatebor, non si ipse, ut aiunt, ab inferis Homerus emergeret, posset exponere: adeo omnia maiora in Martino sunt, quam ut verbis concipi queant.
3 Numquam hora ulla momentumque praeteriit, quo non aut orationi incumberet aut insisteret lectioni: quamquam etiam inter legendum, aut si quid aliud forte agebat, numquam animum ab oratione laxabat: nimirum ut fabris ferrariis moris est, qui inter operandum pro quodam laboris levamine incudem suam feriunt; ita Martinus, etiam dum aliud agere videretur, semper orabat.
4 O vere beatus, in quo dolus non fuit! neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens. Tantam quippe adversum omnes iniurias patientiam assumpserat, ut, cum esset summus sacerdos, impune etiam ab infimis clericis laederetur: nec propter id eos aut loco umquam amoverit, aut a sua, quantum in ipso fuit, charitate repulerit.
Sulpicius Severus HOME

bav845.45 bmv518.75 bnf5321.46 bnf5325.37 bnf5327.11 bnf13759.36 bnf18312.68 csg557.65 csg567.189 hab82.82 mdl105.42 ubk426.62

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik