monumenta.ch > Sulpicius Severus > 24
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, XXIII <<<     >>> XXV

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XXIV

1 Nam cum olim audita fide eius, vita atque virtutibus, desiderio illius aestuaremus, gratam nobis ad eum videndum peregrinationem suscepimus: simul, quia iam ardedat animus vitam illius scribere, partim ab ipso, in quantum ille interrogari potuit, sciscitati sumus; partim ab his qui interfuerant vel sciebant, cognovimus.
2 Quo quidem tempore credi non potest qua me humilitate, qua benignitate susceperit, congratulatus plurimum et gavisus in Domino, quod tanti esset habitus a nobis, quem peregrinatione suscepta expetissemus. Miserum me! (pene non audeo confiteri) cum me sancto convivio suo dignatus esset adhibere, aquam manibus nostris ipse obtulit; ad vesperam autem ipse nobis pedes abluit.
3 Nec reniti aut contra ire constantia fuit: ita auctoritate illius oppressus sum, ut nefas putarem, si non acquievissem. Sermo autem illius non alius apud nos fuit, quam mundi huius illecebras et saeculi onera relinquenda, ut Dominum Iesum liberi expeditique sequeremur: praestantissimumque nobis praesentium temporum illustris viri Paulini, cuius supra mentionem fecimus, exemplum ingerebat, qui summis opibus abiectis Christum secutus, solus pene his temporibus Evangelica praecepta complesset: illum nobis sequendum, illum clamabat imitandum: beatumque esse praesens saeculum tantae fidei virtutisque documento, cum, secundum sententiam Domini, dives et possidens multa, vendendo omnia et dando pauperibus, quod erat factu impossibile, possibile fecisset exemplo.
4 Iam vero in verbis et confabulatione eius quanta gravitas, quanta dignitas erat! quam acer, quam efficax, et quam in absolvendis Scripturarum quaestionibus promptus et facilis! Et quia multos ad hanc partem incredulos scio, quippe quos viderim me ipso etiam referente non credere, Iesum testor spemque communem, me ex nullius umquam ore tantum scientiae, tantum ingenii, tam boni et tam puri sermonis audisse.
5 Quamquam in Martini virtutibus quantula est ista laudatio! nisi quod mirum est, homini illiterato ne hanc quidem gratiam defuisse.
Sulpicius Severus HOME

bav845.44 bmv518.72 bnf5321.45 bnf5325.36 bnf5327.11 bnf13759.35 bnf18312.66 csg557.63 csg567.188 hab82.79 mdl105.40 ubk426.59

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik