monumenta.ch > Sulpicius Severus > 3 > 15 > 13 > 23
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, XXII <<<     >>> XXIV

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XXIII

1 Animadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispaniis iuvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur. Quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus, nomine Rufus, ut Dominum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum vidimus.
2 Plerique etiam nobis e fratribus retulerunt, eodem tempore in Oriente quemdam exstitisse, qui se Ioannem esse iactitaret. Ex quo coniicere possumus, istiusmodi pseudoprophetis exsistentibus, Antichristi adventum imminere, qui iam in istis mysterium iniquitatis operatur. Non praetereundum autem videtur, quanta Martinum sub iisdem diebus diabolus arte tentaverit.
3 Quodam enim die praemissa prae se et circumiectus ipse luce purpurea, quo facilius claritate assumpti fulgoris illuderet, veste etiam regia indutus, diademate ex gemmis auroque redimitus, calceis auro illitis, sereno ore, laeta facie, ut nihil minus quam diabolus putaretur, oranti in cellula astitit. Cumque Martinus primo aspectu eius fuisset hebetatus, diu multumque silentium ambo tenuerunt. Tum prior diabolus, Agnosce, inquit, Martine, quem cernis: Christus ego sum: descensurus ad terram prius me manifestare tibi volui.
4 Ad haec cum Martinus taceret, nec quidquam responsi referret, iterare ausus est diabolus professionis audaciam: Martine, quid dubitas credere, cum videas? Christus ego sum. Tum ille, revelante sibi Spiritu, ut intelligeret diabolum esse, non Deum: Non se, inquit, Iesus Dominus purpuratum et diademate renitentem venturum esse praedixit.
5 Ego Christum, nisi in eo habitu formaque qua passus est, nisi crucis stigmata praeferentem, venisse non credam. Ad hanc ille vocem statim ut fumus evanuit, et cellulam tanto fetore complevit, ut indubia indicia relinqueret, diabolum se fuisse. Hoc ita gestum ut supra retulimus, ex ipsius Martini ore cognovi, ne quis forte existimet fabulosum.
Sulpicius Severus HOME

bav845.43 bmv518.69 bnf5321.44 bnf5325.35 bnf5327.11 bnf13759.34 bnf18312.63 csg557.60 csg567.187 hab82.76 mdl105.39 ubk426.56

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik