Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XXII
| 1 | Clarus quidam nomine, adolescens nobilissimus, mox presbyter, nunc felici beatus excessu, cum relictis omnibus se ad Martinum contulisset, brevi tempore ad summam fidei virtutumque omnium culmen enituit. Itaque cum haud longe sibi ab episcopi monasterio tabernaculum constituisset, multique apud eum fratres commorarentur; iuvenis quidam ad eum Anatolius nomine, sub professione monachi omnem humilitatem atque innocentiam mentitus accessit, habitavitque aliquamdiu in commune cum caeteris. |
| 2 | Dein procedente tempore angelos apud se loqui solere dicebat: cum fidem nullus adhiberet, signis quibusdam plerosque ad credendum coarctabat. Postremo eo usque processit, ut inter se ac Deum angelos discurrere praedicaret: iamque se unum ex prophetis haberi volebat. Clarus tamen nequaquam ad credendum cogi poterat. Ille ei iram Domini et praesentes plagas, cur sancto non crederet, comminari. |
| 3 | Postremo in hanc vocem erupisse fertur: Ecce hac nocte vestem mihi candidam Dominus de coelo dabit, qua indutus in medio vestrum diversabor: idque vobis signum erit, me Dei esse virtutem, qui Dei veste donatus sim. Tum vero grandis omnium ad hanc professionem exspectatio. Itaque ad mediam fere noctem fremitu terram insultantium commoveri omne monasterium loco visum est: cellulam autem, in qua idem adolescens continebatur, crebris cerneres micare luminibus: fremitusque in ea discurrentium, et murmur quoddam multarum vocum audiebatur. |
| 4 | Deinde facto silentio egressus; unum de fratribus, Sabacium nomine, ad se vocat, tunicamque ei, qua erat indutus, ostendit. Obstupefactus ille convocat caeteros; ipse etiam Clarus accurrit; adhibitoque lumine vestem omnes diligenter inspiciunt. Erat autem summa mollitie, candore eximio, micanti purpura; nec tamen, cuius esset generis aut velleris, poterat agnosci. |
| 5 | Curiosius tamen oculis aut digitis attrectata, non aliud quam vestis videbatur. Interea Clarus fratres admonet orationi instare, ut manifestius eis Dominus, quidnam id esset, ostenderet: itaque reliquum noctis hymnis psalmisque consumitur. At ubi illuxit dies, apprehensum dextera trahere ad Martinum volebat, bene conscius illudi illum diaboli arte non posse. |
| 6 | Tum vero reniti ac reclamare miser coepit, interdictumque sibi esse dicebat, ne se Martino ostenderet. Cumque invitum ire compellerent, inter trahentium manus vestis evanuit. Unde quis dubitet hanc etiam Martini fuisse virtutem, ut phantasiam suam diabolus, cum erat Martini oculis ingerenda, dissimulare diutius aut tegere non posset? |