monumenta.ch > Sulpicius Severus > 20
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, XIX <<<     >>> XXI

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XX

1 Constat autem etiam angelos ab eo plerumque visos, ita ut conserto invicem apud eum sermone loquerentur: diabolum vero tam conspicabilem et subiectum oculis habebat, ut sive se in propria substantia contineret, sive in diversas figuras spiritualis nequitiae transtulisset, qualibet ab eo sub imagine videretur, quod cum diabolus sciret se effugere non posse, conviciis eum urgebat frequenter, quia fallere non posset insidiis.
2 Quodam autem tempore cornu bovis cruentum in manu tenens cum ingenti fremitu cellulam eius irrupit, cruentamque ostentans dexteram, et admisso recens scelere congaudens, Ubi est, inquit, Martine, virtus tua? unum de tuis modo interfeci. Tunc ille convocatis fratribus refert quid diabolus indicasset; sollicitosque esse praecipit per cellulas singulorum, quisnam hoc casu fuisset affectus. Neminem quidem deesse de monachis, sed unum rusticum mercede conductum, ut vehiculo ligna deferret, isse ad silvam nuntiant.
3 Iubet igitur aliquos ire ei obviam. Ita baud longe a monasterio iam pene exanimis invenitur. Extremum tamen spiritum trahens, indicat fratribus causam mortis et vulneris: iunctis scilicet bubus dum dissoluta arctius lora constringit, bovem sibi excusso capite inter inguina cornu adegisse: nec multo post vitam reddidit. Viderit is, quo iudicio Domini diabolo data fuerit haec potestas. In Marlino illud mirabile erat, quod non solum hoc quod supra retulimus, sed multa istius modi, quoties accidissent, longe ante praevidebat, aut sibi nuntiata fratribus indicabat.
Sulpicius Severus HOME

bav845.38 bmv518.61 bnf5321.42 bnf5325.31 bnf5327.10 bnf13759.30 bnf18312.56 csg557.53 csg567.183 hab82.69 mdl105.35 ubk426.49

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik