monumenta.ch > Sulpicius Severus > 17 > 10 > 12 > 22 > 14 > 5 > 19
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, XVIII <<<     >>> XX

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XIX

1 Atque ut minora tantis inseram (quamvis, ut est nostrorum aetas temporum, quibus iam depravata omnia atque corrupta sunt, pene praecipuum sit, adulationi regiae sacerdotalem non cessisse constantiam): cum ad imperatorem Maximum, ferocis ingenii virum et bellorum civilium victoria elatum, plures ex diversis partibus episcopi convenissent, et foeda circa principem omnium adulatio notaretur, seque degeneri inconstantia regiae clientelae sacerdotalis dignitas subdidisset, in solo Martino apostolica auctoritas permanebat: nam et si pro aliquibus supplicandum regi fuit, imperavit potius quam rogavit: et a convivio eius frequenter rogatus abstinuit, dicens, se mensae eius participem esse non posse, qui duos imperatores, unum regno, alterum vita expulisset. Postremo, cum Maximus se non sponte sumpsisse imperium affirmaret, sed impositam sibi a militibus divino nutu regni necessitatem armis defendisse; et non alienam ab eo Dei voluntatem videri, penes quem tam incredibili eventu victoria fuisset, nullumque ex adversariis nisi in acic occubuisse; tandem victus vel ratione vel precibus, ad convivium venit; mirum in modum gaudente rege, quod id impetrasset. Convivae autem aderant, veluti ad diem festum evocati, summi atque illustres viri, praefectus idemque consul Evodius, vir quo nihil umquam iustius fuit; Comites duo summa potestate praediti, frater regis et patruus: medius inter hos Martini presbyter accubuerat: ipse autem sellula iuxta regem posita consederat.
2 Ad medium fere convivium, ut moris est, pateram regi minister obtulit. Ille sancto admodum episcopo potius dari iubet, exspectans atque ambiens, ut ab illius dextera poculum sumeret; sed Martinus ubi ebibit, pateram presbytero suo tradidit, nullum scilicet existimans digniorem qui post se prior biberet, nec integrum sibi fore, si aut regem ipsum aut eos qui a rege erant proximi, presbytero praetulisset.
3 Quod factum imperator omnesque qui tunc aderant, ita admirati sunt, ut hoc ipsum eis, in quo contempti fuerant, placeret: celeberrimumque per omne palatium fuit; fecisse Martinum in regis prandio quod in infirmorum iudicum conviviis episcoporum nemo fecisset; eidemque Maximo longe ante praedixit futurum, ut si ad Italiam pergeret, quo ire cupiebat, bellum Valentiniano imperatori inferens, sciret se primo quidem impetu futurum esse victorem, sed parvo post tempore esse periturum.
4 Quod quidem ita vidimus: nam primo adventu eius Valentinianus in fugam versus est: deinde post annum fere resumptis viribus, captum intra Aquileiae muros Maximum interfecit.
Sulpicius Severus HOME

bav845.36 bmv518.57 bnf5321.40 bnf5325.29 bnf5327.10 bnf13759.29 bnf18312.52 csg557.50 csg567.182 hab82.65 mdl105.33 ubk426.46

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik