| 1 | Arborius autem, vir praefectorius, sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia eius gravissimis quartanis febribus ureretur, epistolam Martini quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est. Quae res apud Arborium in tantum valuit, ut statim puellam Deo voverit, et perpetuae virginitati dicarit; profectusque ad Martinum, puellam ei, praesens virtutum eius testimonium, quae per absentem licet curata esset, obtulit, neque ab alio eam quam a Martino, habitu virginitatis imposito, passus est consecrari. Paulinus vero, vir magni postmodum futurus exempli, cum oculum graviter dolere coepisset, et iam pupillam eius crassior nubes superducta texisset, oculum ei Martinus peniculo contigit, pristinamque ei sanitatem sublato omni dolore restituit. |
| 2 | Ipse autem cum casu quodam esset de coenaculo devolutus, et per confragosos scalae gradus decidens, multis vulneribus esset affectus, cum exanimis iaceret in cellula, et immodicis doloribus cruciaretur, nocte ei angelus visus est eluere vulnera, et salubri unguine centusi corporis membra contingere: atque ita postero die restitutos est sanitati, ut nihil umquam pertulisse incommodi putaretur. |