Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XVII
| 1 | Interea cum de motu atque impetu Barbarorum subita civitatem fama turbasset, daemoniacum ad se exhiberi iubet: imperat ut, an verus esset hic nuntius, fateretur. Tunc confessus est, se decem daemones fuisse, qui rumorem hunc per populum disseminassent, ut hoc saltem metu ex illo Martinus oppido fugaretur: Barbaros nihil minus quam irruptionem cogitare. |
| 2 | Ita cum haec immundus spiritus media in ecclesia fateretur, metu et turbatione praesenti civitas liberata est. Apud Parisios vero, dum portam civitatis illius magnis secum turbis euntibus introiret, leprosum miserabili facie horrentibus cunctis osculatus est atque benedixit: statimque omni malo emundatus, postero die ad ecclesiam veniens nitenti cute, gratias pro sanitate quam receperat, agebat. |
| 3 | Sed nec hoc praetereundum est, quod fimbriae vestimentis eius cilicioque detractae, crebras super infirmantibus egere virtutes: nam aut digitis illigatae, aut collo inditae persaepe ab aegrotantibus morbos effugaverunt. |