Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XVI
| 1 | Eodem tempore Tetradii cuiusdam proconsularis viri servus daemonio correptus dolendo exitu cruciabatur. Rogatus ergo Martinus, ut ei manum imponeret, deduci eum ad se iubet; sed nequam spiritus nullo proferri modo ex cella in qua erat potuit: ita in advenientes rabidis dentibus saeviebat. Tum Tetradius ad genua beati viri advolvitur orans, ut ad domum, in qua daemoniacus habebatur, ipse descenderet. |
| 2 | Tum vero Martinus negare, se profani et gentilis domum adire posse (nam Tetradius eo tempore adhuc gentilitatis errore implicitus tenebatur). Spondet igitur se, si de puero daemon fuisset exactus, christianum fore. Ita Martinus imposita manu puero, immundum ab eo spiritum eiecit: quo viso Tetradius Dominum Iesum credidit; statimque catechumenus factus, nec multo post baptizatus est, semperque Martinum salutis suae auctorem miro coluit affectu. |
| 3 | Per idem tempus in eodem oppido ingressus patrisfamilias cuiusdam domum, in limine ipso restitit, dicens: horribile in atrio domus daemonium se videre. Cui cum ut discederet imperaret, quemdam e familia, qui in interiore parte aedium morabatur, arripuit. Saevire dentibus miser coepit, et obvios quoscumque laniare. Commota domus, familia turbata, populus in fugam versus. |
| 4 | Martinus se furenti obiecit, ac primum stare ei imperat; sed cum dentibus fremeret, hiantique ore morsum minaretur, digitos ei Martinus in os intulit: Si habes, inquit, aliquid potestatis, hos devora. Tum vero, ac si candens ferrum faucibus accepisset, longe reductis dentibus digitos beati viri vitabat attingere: et cum fugere de obsesso corpore poenis et cruciatibus cogeretur, nec tamen exire ei per os liceret, foeda relinquens vestigia fluxu ventris egestus est. |