monumenta.ch > Sulpicius Severus > 3 > 15
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, XIV <<<     >>> XVI

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XV

1 Curationum vero tam potens in eo gratia erat, ut nullus fere ad eum aegrotus accesserit, qui non continuo receperit sanitatem: quod vel ex consequenti liquebit exemplo. Treveris puella quaedam dira paralysis aegritudine tenebatur, ita ut iam per multum tempus nullo ad humanos usus corporis officio fungeretur: omni ex parte praemortua, vix tenui spiritu palpitabat.
2 Tristes ad solam funeris exspectationem assistebant propinqui, cum subito nuntiatur ad civitatem illam venisse Martinum. Quod ubi pater puellae comperit, cucurrit exanimis, pro filia rogaturus. Et forte Martinus iam Ecclesiam fuerat ingressus. Ibi inspectante populo multisque aliis episcopis praesentibus, eiulans senex genua eius amplectitur, dicens: Filia mea moritur misero genere languoris, et quod ipsa est morte crudelius, solo spiritu vivit, iam carne praemortua; rogo ut eam adeas, atque benedicas, confido enim quod per te reddenda sit sanitati.
3 Qua ille voce confusus obstupuit, et refugit dicens: Hoc suae non esse virtutis; senem errare iudicio; non esse se dignum, per quem Dominus signum virtutis ostenderet. Perstare vehementius flens pater, et orare ut exanimem visitaret. Postremo a circumstantibus episcopis ire compulsus descendit ad domum puellae. Ingens turba pro foribus exspectabat quidnam Dei servus esset facturus. Ac primum, quae erant illius familiaria in istiusmodi rebus arma, solo prostratus oravit; deinde aegram intuens dari sibi oleum postulat; quod cum benedixisset, in os puellae vim sancti liquoris infudit, statimque vox reddita est.
4 Tunc paulatim singula contactu eius coeperunt membra viviscere, donec firmatis gressibus, populo teste, surrexit.
Sulpicius Severus HOME

bav845.32 bmv518.49 bnf5321.39 bnf5325.26 bnf5327.8 bnf13759.25 bnf18312.45 csg557.43 csg567.179 hab82.58 mdl105.28 ubk426.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik