monumenta.ch > Sulpicius Severus > 16 > 13
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, XII <<<     >>> XIV

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XIII

1 Nec minorem sub idem fere tempus eodem in opere virtutem edidit: nam cum in vico quodam fano antiquissimo et celeberrimo ignem immisisset, in proximam immo adhaerentem domum agente vento flammarum globi ferebantur. Quod ubi Martinus advertit, rapido cursu tectum domus scandit, obvium se advenientibus flammis inferens. Tum vero mirum in modum cerneres contra vim venti ignem retorqueri, ut compugnantium inter se elementorum quidam conflictus videretur.
2 Ita virtute Martini ibi tantum ignis est operatus, ubi iussus est. In vico autem, cui Leprosum nomen est, cum itidem templum opulentissimum superstitione religionis voluisset evertere, restitit ei multitudo gentilium, adeo ut non absque iniuria sit repulsus. Itaque secessit ad proxima loca, ibique per triduum cilicio tectus et cinere, ieiunans semper atque orans, precabatur a Domino, ut, quia templum illud evertere humana manus non potuisset, virtus illud divina dirueret.
3 Tum subito ei duo angeli hastati atque scutati instar militiae coelestis se obtulerunt, dicentes: missos se a Domino, ut rusticam multitudinem fugarent, praesidiumque Martino ferrent, ne quis, dum templum dirueretur, obsisteret: rediret ergo, et opus coeptum devotus impleret. Ita regressus ad vicum (inspectantibus gentilium turbis et quiescentibus, dum profanam aedem usque ad fundamentum dirueret) aras omnes atque simulacra redegit in pulverem.
4 Quo viso rustici, cum se intelligerent divino nutu obstupefactos atque perterritos, ne episcopo repugnarent, omnes fere in Iesum Dominum crediderunt, clamantes palam et confitentes, Deum Martini colendum, idola negligenda, quae sibi adesse non possent.
Sulpicius Severus HOME

bav845.30 bmv518.46 bnf5321.38 bnf5325.24 bnf5327.8 bnf13759.24 bnf18312.42 csg557.39 csg567.178 hab82.55 mdl105.26 ubk426.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik