Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XII
| 1 | Item cum in vico quodam templum antiquissimum diruisset, et arborem pinum, quae fano erat proxima, esset agressus excidere; tum vero antistes loci illius, caeteraque gentilium turba coepit obsistere, et cum iidem illi, dum templum evertitur, imperante Domino quievissent, succidi arborem non patiebantur. Ille eos sedulo commonere, nihil esse religionis in stipite: Deum potius, cui serviret ipse, sequerentur: arborem illam excidi oportere, quia esset daemoni dedicata. |
| 2 | Tum ex illis unus, qui erat audacior caeteris: Si habes, inquit, aliquam de Deo tuo, quem dicis te colere, fiduciam, nosmetipsi succidemus hanc arborem, tu ruentem excipe: et, si tecum est tuus, ut dicis, Dominus, evades. Tum ille intrepide confisus in Domino, facturum se pollicetur. Hic vero ad istiusmodi conditionem omnis illa gentilium turba consensit: facilemque arboris suae habuere iacturam, si inimicum sacrorum suorum casu illius obruissent. |
| 3 | Itaque cum unam in partem pinus illa esset acclinis, ut non esset dubium, quam in partem succisa corrueret; eo loco vinctus statuitur pro arbitrio rusticorum, quo arborem esse casuram nemo dubitabat. Succidere igitur ipsi suam pinum cum ingenti gaudio laetitiaque coeperunt. Aderat eminus turba mirantium. Iamque paulatim nutare pinus, et ruinam suam casura minitari. |
| 4 | Pallebant eminus monachi, et periculo iam propiore conterriti, spem omnem fidemque perdiderant, solam Martini mortem exspectantes. At ille confisus in Domino, intrepidus opperiens, cum iam fragorem sui pinus concidens edidisset, iam cadenti, iam super se ruenti elevata obviam manu signum salutis opponit: tum vero (turbinis modo retroactam putares) diversam in partem ruit: adeo ut rusticos, qui toto in loco steterant, pene prostraverit. |
| 5 | Tum vero in coelum clamore sublato, gentiles stupere miraculo; monachi flere prae gaudio; Christi nomen in commune ab omnibus praedicari. Satisque constitit, eo die salutem illi venisse regioni: nam nemo fere ex immani illa multitudine gentilium fuit, qui non impositione manus desiderata, Dominum Iesum, relicto impietatis errore, crediderit. |
| 6 | Et vere ante Martinum pauci admodum, immo pene nulli in illis regionibus Christi nomen receperant: quod adeo virtutibus illius exemploque convaluit, ut iam ibi nullus locus sit, qui non aut ecclesiis frequentissimis, aut monasteriis sit repletus. Nam ubi fana destruxerat, statim ibi aut ecclesias aut monasteria construebat. |