Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput XI
| 1 | Accidit autem insequenti tempore, dum iter ageret, ut gentilis cuiusdam corpus, quod ad sepulcrum cum superstitioso funere deferebatur, obvium haberet: conspicatusque eminus venientium turbam, quidnam id esset ignarus, paululum stetit: nam fere quingentorum passuum intervallum erat, ut difficile fuerit dignoscere quid videret. |
| 2 | Tamen quia rusticam manum cerneret, et agente vento linteamina corpori superiecta volitarent, profanos sacrificiorum ritus agi credidit: quia esset haec Gallorum rusticis consuetudo, simulacra daemonum candido tecta velamine misera per agros suos circumferre dementia. Elevato ergo in adversos signo crucis, imperat turbae non moveri loco, onusque deponere. |
| 3 | Hic vero mirum in modum videres miseros primum velut saxa riguisse: dein, cum promovere se summo conamine niterentur, ultra accedere non valentes, ridiculam in vertiginem rotabantur, donec victi, corporis onus ponunt. Attoniti et semet invicem aspectantes, quidnam sibi accidisset, taciti cogitabant. Sed beatus vir cum comperisset, exsequiarum esse illam frequentiam non sacrorum, elevata rursum manu, dat eis abeundi et tollendi corporis potestatem. |
| 4 | Ita eos et cum voluit, stare compulit; et cum libuit, abire permisit. |