monumenta.ch > Sulpicius Severus > 17 > 10 > 12 > 22 > 14 > 5 > 19 > 26 > 2 > 10
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, IX <<<     >>> XI

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput X

1 Sed ut reliquas virtutes eius, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat: nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. Sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat, sibi nomen martyris, vel tempora passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset.
2 Cum aliquandiu ergo a loco illo se abstinuisset, nec derogans religioni, quia incertus erat, nec auctoritatem suam vulgo accommodans, ne superstitio convalesceret; quodam die paucis secum adhibitis fratribus ad locum pergit. Deinde super sepulcrum ipsum astans oravit ad Dominum, ut quis esset, vel cuius meriti sepultus, ostenderet. Tum conversus ad laevam vidit prope assistere umbram sordidam, trucem.
3 Imperat, nomen meritumque ut loqueretur. Nomen edicit, de crimine confitetur: latronem se fuisse, ob scelera percussum, vulgi errore celebratum; sibi nihil cum martyribus esse commune, cum illos gloria, se poena retineret. Mirum in modum vocem loquentis qui aderant audiebant, personam tamen non videbant. Tum Martinus quid vidisset exposuit, iussitque ex eo loco altare, quod ibi fuerat, submoveri: atque ita populum superstitionis illius absolvit errore.
Sulpicius Severus HOME

bav845.26 bmv518.39 bnf5321.36 bnf5325.21 bnf5327.7 bnf13759.21 bnf18312.36 csg557.33 csg567.175 hab82.48 mdl105.21 ubk426.31

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik