Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput IX
| 1 | Iam vero sumpto episcopatu qualem se quantumque praestiterit, non est nostrae facultatis evolvere. Idem enim constantissime perseverabat qui prius fuerat. Eadem in corde humilitas, eadem in vestitu eius vilitas erat: atque ita, plenus auctoritatis et gratiae, implebat episcopi dignitatem, ut non tamen propositum monachi virtutemque desereret. Aliquamdiu ergo adhaerente ad Ecclesiam cellula usus est; deinde cum inquietudinem se frequentantium ferre non posset, duobus fere extra civitatem millibus monasterium sibi statuit. |
| 2 | Qui locus tam secretus et remotus erat, ut eremi solitudinem non desideraret: ex uno enim latere praecisa montis excelsi rupe ambiebatur; reliquam planitiem Liger fluvius reducto paululum sinu clauserat. Una tantum eademque arcta admodum via adiri poterat. Ipse ex lignis contextam cellulam habebat: multique e fratribus in eumdem modum; plerique, saxo superiecti montis cavato, receptacula sibi fecerant. Discipuli vero octoginta erant, qui ad exemplum beati magistri instituebantur. |
| 3 | Nemo ibi quidquam proprium habebat; omnia in medio conferebantur; non emere, aut vendere, ut plerisque monachis moris est, quidquam licebat. Ars ibi, exceptis scriptoribus, nulla habebatur; cui tamen operi minor aetas deputabatur: maiores orationi vacabant. Rarus cuiquam extra cellulam suam egressus, nisi cum ad locum orationis conveniebant. |
| 4 | Cibum una omnes post horam ieiunii accipiebant: vinum nemo noverat, nisi quem infirmitas coegisset. Plerique camelorum setis vestiebantur; mollior ibi habitus pro crimine erat: quod eo magis sit mirum necesse est, quod multi inter eos nobiles habebantur, qui longe aliter educati ad hanc se humilitatem et patientiam coegerant; pluresque ex his postea episcopos vidimus. Quae enim esset civitas, aut ecclesia, quae non sibi de Martini monasterio cuperet sacerdotem? |