Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput VIII
| 1 | Sub idem fere tempus ad episcopatum Turonicae Ecclesiae petebatur; sed cum erui a monasterio suo non facile posset, Ruricius quidam, unus e civibus, uxoris languore simulato, ad genua illius provolutus, ut egrederetur obtinuit. Ita dispositis iam in itinere civium turbis, sub quadam custodia ad civitatem usque deducitur. |
| 2 | Mirum in modum incredibilis multitudo non solum ex illo oppido, sed etiam ex vicinis urbibus ad suffragia ferenda convenerat. Una omnium voluntas, eadem vota, eademque sententia, Martinum episcopatu esse dignissimum: felicem fore tali Ecclesiam sacerdote. Pauci tamen, et nonnulli ex episcopis, qui ad constituendum antistitem fuerant evocati, impie repugnabant, dicentes scilicet: contemptibilem esse personam, indignum esse episcopatu, hominem vultu despicabilem, veste sordidum, crine deformem. |
| 3 | Ita a populo sententiae sanioris haec illorum irrisa dementia est, qui illustrem virum dum vituperare cupiunt, praedicabant. Nec vero aliud his facere licuit, quam quod populus Domino volente cogebat. Inter episcopos tamen qui affuerant, praecipue defensor quidam nomine dicitur restitisse: unde animadversum est, graviter illum lectione prophetica tunc notatum. |
| 4 | Nam cum fortuito lector, cui legendi eo die officium erat, interclusus a populo defuisset, turbatis ministris, dum exspectatur qui non aderat, unus e circumstantibus sumpto psalterio, quem primum versum invenit, arripuit. Psalmus autem hic erat: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et defensorem [Psal. 8, 3]. Quo lecto clamor populi tollitur, pars diversa confunditur. Atque ita habitum est, divino nutu psalmum hunc lectum fuisse, ut testimonium operis sui defensor audiret; quia, ex ore infantium atque lactentium in Martino Domini laude perfecta, et ostensus pariter et destructus est inimicus. |