monumenta.ch > Sulpicius Severus > 5
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, IV <<<     >>> VI

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput V

1 Igitur Martinus inde progressus cum Mediolanum praeterisset, diabolus in itinere humana specie assumpta se ei obvium tulit, quo tenderet quaerens; cumque id a Martino responsi accepisset, se, quo Dominus vocaret, intendere, ait ad eum: Quocumque feris, vel quaecumque tentaveris, diabolus tibi adversabitur.
2 Tunc ei prophetica voce respondit: Dominus mihi adiutor est; non timebo quid faciat mihi homo. Statimque e conspectu eius inimicus evanuit. Itaque ut animo ac mente conceperat, matrem gentilitatis absolvit errore, patre in malis perseverante: plures tamen suo salvavit exemplo. Deinde (cum haeresis Ariana per totum orbem et maxime intra Illyricum pullufasset) cum adversus perfidiam sacerdotum solus pene acerrime pugnaret, multisque suppliciis esset affectus (nam et publice virgis caesus est, et ad extremum de civitate exire compulsus), Italiam repetens, cum intra Gallias quoque discessu sancti Hilarii, quem ad exsilium haereticorum vis coegerat, turbatam ecclesiam comperisset, Mediolani sibi monasterium statuit.
3 Ibi quoque eum Auxentius, auctor et princeps Arianorum, gravissime insectatus est; multisque affectum iniuriis de civitate exturbavit. Cedendum itaque tempori arbitratus, ad insulam Gallinariam nomine secessit, comite quodam presbytero, magnarum virtutum viro. Hic aliquamdiu radicibus vixit herbarum: quo tempore helleborum, venenatum, ut ferunt, gramen in cibum sumpsit; sed cum vim veneni in se grassantis vicina iam morte sensisset, imminens periculum oratione repulit, statimque omnis dolor fugatus est.
4 Nec multo post, cum sancto Hilario comperisset regis poenitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romae ei tentavit occurrere, profectusque ad urbem est.
Sulpicius Severus HOME

bav845.20 bmv518.27 bnf5321.33 bnf5325.16 bnf5327.5 bnf13759.15 bnf18312.26 csg557.22 csg567.169 hab82.38 mdl105.14 ubk426.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik