monumenta.ch > Sulpicius Severus > 4
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, III <<<     >>> V

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput IV

1 Exinde relicta militia, sanctum Hilarium Pictavae episcopum civitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata et cognita fides habebatur, expetivit; et aliquamdiu apud eum commoratus est. Tentavit autem idem Hilarius imposito diaconii officio sibi eum arctius implicare, et ministerio vincere divino. Sed cum saepissime restitisset, indignum se esse vociferans; intellexit vir altioris ingenii, hoc eum modo posse constringi, si id ei officii imponeret, in quo quidam locus iniuriae videretur.
2 Itaque exorcistam eum esse praecepit, quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiavit. Nec multo post admonitus per soporem ut patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate sancti Hilarii profectus est, multis ab eo astrictus precibus et lacrymis ut rediret.
3 Moestus, ut ferunt, peregrinationem illam aggressus est, contestatus fratres, multa se adversa passurum; quod postea probavit eventus. Ac primum inter Alpes devia secutus incidit in latrones, cumque unus securi elevata in caput eius librasset ictum, ferientis dexteram sustinuit alter; vinctis tamen post tergum manibus uni servandus et spoliandus traditur.
4 Qui cum eum ad remotiora duxisset, percontari ab eo coepit quisnam esset; respondit, Christianum se esse. Quaerebat etiam ab eo, an timeret. Tum vero constantissime profitetur, numquam se fuisse tam securum, quia sciret misericordiam Domini maxime in tentationibus adfuturam: se magis illi dolere, qui Christi misericordia, utpote latrocinia exercens, esset indignus; ingressusque evangelicam disputationem, verbum Dei latroni praedicabat.
5 Quid longius morer? latro credidit, prosecutusque Martinum viae reddidit, orans ut pro se Dominum precaretur. Idemque postea religiosam agens vitam visus est: adeo ut haec, quae supra retulimus, ab ipso audita dicantur.
Sulpicius Severus HOME

bav845.19 bmv518.25 bnf5321.32 bnf5325.15 bnf5327.4 bnf13759.14 bnf18312.23 csg557.20 csg567.168 hab82.36 mdl105.13 ubk426.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik