monumenta.ch > Sulpicius Severus > 3
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, II <<<     >>> IV

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput III

1 Interea irruentibus intra Gallias barbaris, Iulianus Caesar coacto in unum exercitu apud Vangionum civitatem, donativum coepit erogare militibus: et, ut est consuetudinis, singuli citabantur, donec ad Martinum ventum est. Tum vero opportunum tempus existimans, quo peteret missionem (neque enim integrum sibi fore arbitrabatur si donativum non militaturus acciperet): Hactenus, inquit ad Caesarem, militavi tibi: patere ut nunc militem Deo: donativum tuum pugnaturus accipiat: Christi ego miles sum; pugnare mihi non licet.
2 Tum vero adversus hanc vocem tyrannus infremuit, dicens, eum metu pugnae, quae postera die erat futura, non religionis gratia detrectare militiam. At Martinus intrepidus, immo illato sibi terrore constantior: Si hoc, inquit, ignaviae ascribitur non fidei, crastina die ante aciem inermis astabo: et in nomine Domini Iesu, signo crucis non clypeo protectus aut galea, hostium cuneos penetrabo securus.
3 Retrudi ergo in custodiam iubetur, facturus fidem dictis, ut inermis barbaris obiiceretur. Postera die hostes legatos de pace miserunt, sua omnia seseque dedentes. Unde quis dubitet hanc vere beati viri fuisse victoriam, cui praestitum sit, ne inermis ad praelium mitteretur? et quamvis pius Dominus servare militem suum, licet inter hostium gladios et tela, potuisset; tamen ne vel aliorum morte Sancti violaretur obtutus, exemit pugnae necessitatem: neque enim aliam pro milite suo Christus debuit praestare victoriam, quam ut, subactis sine sanguine hostibus, nemo moreretur.
Sulpicius Severus HOME

bav845.18 bmv518.23 bnf5321.32 bnf5325.14 bnf5327.4 bnf13759.13 bnf18312.22 csg557.18 csg567.167 hab82.34 mdl105.11 ubk426.18

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik