monumenta.ch > Sulpicius Severus > 17 > 10 > 12 > 22 > 14 > 5 > 19 > 26 > 2
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, I <<<     >>> III

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, Caput II

1 Quodam itaque tempore, cum iam nihil praeter arma et simplicem militiae vestem haberet, media hieme (quae solito asperior inhorruerat, adeo ut plerosque vis algoris exstingueret) obvium habet in porta Ambianensium civitatis pauperem nudum: qui cum praetereuntes ut sui misererentur oraret, omnesque miserum praeterirent; intellexit vir Deo plenus sibi illum, aliis misericordiam non praestantibus, reservari. Quid tamen ageret? nihil praeter chlamydem, qua indutus erat, habebat: iam enim reliqua in opus simile consumpserat.
2 Arrepto itaque ferro, quo accinctus erat, mediam dividit, partemque eius pauperi tribuit, reliqua rursus induitur. Interea de circumstantibus ridere nonnulli, quia deformis esse truncatus habitu videretur: multi tamen, quibus erat mens sanior, altius gemere, quod nihil simile fecissent; cum utique plus habentes, vestire pauperem sine sua nuditate potuissent.
3 Nocte igitur insecuta, cum se sopori dedisset, vidit Christum chlamydis suae, qua pauperem texerat, parte vestitum. Intueri diligentissime Dominum, vestemque quam dederat, iubetur agnoscere. Mox ad angelorum circumstantium multitudinem audit Iesum clara voce dicentem: Martinus adhuc catechumenus hac me veste contexit.
4 Vere memor Dominus dictorum suorum (qui ante praedixerat: Quamdiu fecistis uni ex minime istis, mihi fecistis) se in paupere professus est fuisse vestitum; et ad confirmandum tam boni operis testimonium, in eodem se habitu quem pauper acceperat, est dignatus ostendere. Quo viso, vir beatissimus non in gloriam est elatus humanam, sed bonitatem Dei in suo opere cognoscens, cum esset annorum duodeviginti, ad baptismum convolavit.
5 Nec tamen statim militiae renuntiavit, tribuni sui precibus evictus, cui contubernium familiare praestabat. Etenim transacto tribunatus sui tempore, renuntiaturum se saeculo pollicebatur. Qua Martinus exspectatione suspensus, per biennium fere posteaquam est baptisma consecutus, solo licet nomine, militavit.
Sulpicius Severus HOME

bav845.16 bmv518.18 bnf5321.31 bnf5325.12 bnf5327.4 bnf13759.12 bnf18312.19 csg557.15 csg567.166 hab82.32 mdl105.10 ubk426.16

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik