monumenta.ch > Sulpicius Severus > B
Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, AD DESIDERIUM EPISTOLA <<<     >>> I

Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, PRAEFATIO.

1 Plerique mortales studio et gloriae saeculari inaniter dediti exinde perennem, ut putabant, memoriam nominis sui quaesiverunt, si vitas clarorum virorum stylo illustrassent. Quae res utique non perennem quidem, sed aliquantulum tamen conceptae spei fructum afferebat: quia et sui memoriam, licet incassum, propagabant; et propositis magnorum virorum exemplis non parva aemulatio legentibus excitabatur.
2 Sed tamen nihil ad beatam illam aeternamque vitam haec eorum cura pertinuit. Quid enim aut ipsis occasura cum saeculo scriptorum suorum gloria profuit? aut quid posteritas emolumenti tulit legendo Hectorem pugnantem, aut Socratem philosophantem? cum eos non solum imitari stultitia sit, sed non acerrime etiam impugnare, dementia: quippe qui humanam vitam praesentibus tantum actibus aestimantes, spes suas fabulis, animas sepulcris dederint: siquidem ad solam hominum memoriam se perpetuandos crediderunt; cum hominis officium sit, perennem potius vitam quam perennem memoriam quaerere, non scribendo aut pugnando vel philosophando, sed pie, sancte religioseque vivendo. Qui quidem error humanus litteris traditus in tantum valuit, ut multos plane aemulos vel inanis philosophiae, vel stultae illius virtutis invenerit. Unde facturus mihi operae pretium videor, si vitam sanctissimi viri, exemplo aliis mox futuram, perscripsero: quo utique ad veram sapientiam et coelestem militiam divinamque virtutem legentes incitabuntur. In quo ita nostri quoque rationem commodi ducimus, ut non inanem ab hominibus memoriam, sed aeternum a Deo praemium exspectemus: quia etsi ipsi non ita viximus, ut aliis exemplo esse possimus; dedimus tamen operam, ne his lateret qui esset imitandus. Igitur S. Martini vitam scribere exordiar, ut se vel ante episcopatum vel in episcopatu gesserit.
3 Quamvis nequaquam ad omnia illius potuerim pervenire, adeo ea in quibus ipse tantum sibi conscius fuit nesciuntur, quia, laudem ab hominibus non requirens, quantum in ipso fuit, omnes virtutes suas latere voluisset. Quamquam etiam ex his quae comperta nobis erant, plura omisimus: quia sufficere credidimus, si tantum excellentiora notarentur.
4 Simul et legentibus consulendum fuit, ne quod his pareret copia congesta fastidium. Obsecro autem eos qui lecturi sunt, ut fidem dictis adhibeant; neque me quidquam nisi compertum et probatum scripsisse arbitrentur: alioquin tacere, quam falsa dicere, maluissem.
Sulpicius Severus HOME

bav845.10 bmv518.5 bnf5321.29 bnf5325.7 bnf13759.7 bnf18312.10 csg557.4 hab82.22 mdl105.4 ubk426.10

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik