Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, AD DESIDERIUM EPISTOLA
| 1 | SEVERUS DESIDERIO charissimo salutem. |
| 2 | Ego quidem, frater unanimis, libellum quem de vita sancti Martini scripseram, scheda sua premere, et intra domesticos parietes cohibere decreveram; quia, ut sum natura infirmus, iudicia humana vitabam, ne (quod fore arbitror) sermo incultior legentibus displiceret, omniumque reprehensione dignissimus iudicarer, qui materiam disertis merito scriptoribus reservandam impudens occupassem: sed petenti tibi saepius negare non potui. |
| 3 | Quid enim esset, quod non amori tuo vel cum detrimento mei pudoris impenderem? Verumtamen ea tibi fiducia libellum edidi, qua nulli a te prodendum reor; quia id spopondisti. Sed vereor, ne tu ei ianua sis futurus, et emissus semel non queat revocari; quod si acciderit, et ab aliquibus eum legi videris, bona id venia a lectoribus postulabis, ut res potius quam verba perpendant, et aequo animo ferant, si aures eorum vitiosus forsitam sermo perculerit: quia regnum Dei non in eloquentia, sed in fide constat. |
| 4 | Meminerint etiam, salutem saeculo non ab oratoribus, sed a piscatoribus praedicatam; cum utique, si utile fuisset, id quoque Dominus praestare potuisset. Ego enim cum primum animum ad scribendum appuli, quia nefas putarem tanti viri latere virtutes, apud me ipse decidi ut soloecismis non erubescerem: quia nec magnam istarum umquam rerum scientiam contigissem; et, si quid ex his studiis olim fortasse libassem, totum id desuetudine tanti temporis perdidissem. Sed tamen, ne nos maneat tam molesta defensio, suppresso, si tibi videtur, nomine libellus edatur. |
| 5 | Quod ut fieri valeat, titulum fronti erade, ut muta sit pagina; aut, quod sufficit, loquatur materiam, non loquatur auctorem. |